Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1894
Index
— 36 — Baptistae, nonne totum érit de sequenti Ss. Corde, cum commemoratione praecedentis S. .Joannis Baptistae ? Dubium 2-um. QuŐm festum Annunciationis B. M. V. inciclit in Fer. VI. post Doni. III. Quadrag. cui feriae pro aliquibus locis affixum est officium Sacrorum Quinque Vulnerum D. N. J. 0., officium hoc potest transferri in feriam sequentem, quae est sabbatum, an vero debet omitti? Dubium 3-um. In Hungáriáé et multis Dioecesibus Austriae festum S. Joannis a Capistrano Conf. hucusque recolebatur ritu duplici die 23. Octobris, quae est dies obitus dicti Sancti, decreto vero generáli S. R. 0. de dato 19. Augusti 1890. quo festum ad universam extenditur Ecclesiam, dies 28. Mártii eidem qua sedes propria assignatur cum ritu semiduplici tantum. Nunc vero exorta sunt varia inter compositores Calendariorum Dioecesanorum dubia et ideo quaeritur: 1. An in Hungaria liceat festum S. Joannis a Capistrano Conf. ritu duplici celebrare prout hucusque 23. Octobris vei potius in omnibus melius et laudabilius eo die, quo fit in Ecclesia universali, prouti factuin fűit cum Officiis Ss. Oyrilli et Methodii EE. CC. nec non S. Camilli de Lellis Conf. quae priusquam extensa fuissent ad universum orbem catholicum, recitata fuerunt 14. et respective 16. Mártii? 2. Quid faciendum iis in locis vei ecclesiis, quorum S. Joannes a Capistrano est Patrónus respective Titulus, nonne bene ibi celebrabitur eius festum die 23. Octobris ritu duplici 1-ae classis cum Octava eo vei magis, quia hucusque externa quadam solemnitate hac die celebrabatur ? Dubium 4-um. In Archidioecesi Strigoniensi et aliis nonnullis Hungáriáé Dioecesibus die 26. Novembris ritu duplici recitabatur hucusque officium Ss. Reliquiarum, quae in Metropolitana respective Cathedrali et aliis per Dioecesim Ecclesiis asservantur. Jam vero ab anno sequenti dies haec minimé est libera amplius, sed S. Silvestro Abb. propria, et ideo quaeritur: 1. Utrum Officium Ss. Reliquiarum quod est duplex, cedere debeat festő S. Silvestri Abb. aeque duplici, et si affirmative, 2. an Officio Ss. Reliquiarum assignari possit alia dies, quae adhuc in Calendario est libera e. gr. 25. Octobris prout aliis in Dioecesibus, et si iterum affirmative, quaeritur 3. utrum pro festő Ss. Reliquiarum assignari possit Dominica IV. Octobris prout in Breviario et Missali Romano pro aliquibus locis habetur, etiamsi in ea aliud festum duplex occurrat, quo in casu secundum rubricas de duplici hoc simplificato fieret commemoratio ante Dominicam ? Dubium 5-um. Si festum Patrocinii B. M. V. Doni. III. Novembris affixum, impediatur Octava Omnium Sanctorum vei alio festő altioris ritus, potestne sine speciali indultu transferri, vei potius debeat iuxta alia Decreta omitti ? Dubium 6-um. Cum S. R. 0. novissimo Decreto diei 17. Maji 1890. Plurium Dioecesium, prohibuerit in benedictione aquae festő Epiphaniae Domini peragi solita, alium adhibere ritum, quam qui praeseribitur in Rituali Romano pro facienda aqua benedicta, quaeritur utrum Decretum hoc omnes respiciat Dioeceses ita ut nullo modo amplius liceat usurpare formulám illám longissimam et Ecclesiae Graecae propriam, et si affirmative, an formula liaec antiqua omnino expungi debeat ex Ritualibus ? Et eadem Sacra Congregatio ad Vaticanum subsignata die coadunata in Ordinariis Comitiis, exquisito prius voto alterius ex Apostolicarum Caeremoniarum Magistris scriptis pandito, praeloque cuso, ad relationem mei infrascripti Cardinalis Sacrae eidem Congregationi Praefecti atque in hac Causa Ponentis, omnibus accurate perpensis, rescribendum censuit: