Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1893
Index
10 — Nr. 439. Relaxatio Abstinentiae in Sabbatis. usutn alliciendis alacriori semper promptiorique animo hos divinae gratiae et misericordiae thesauros dispensaverimusetin publicis aequeac privatis institutionibus curaprirais per tempus Sacrae hujus Quadragesimae eo adnisi fuerimus, ut fideles de semptem novae Legis Sacramentorum divina institutione, natura, fine, effectu probe instructi, eorundem magnó desiderio et veneratione repleantur. Quod adtinet ad legem jejunii et abstinentiae, tributamque, ac pro re nata amplius tribuendam dispensationem, ea, quae anno proxime praeterlapso in meis de dato Dominicae Quinquagesimae editis litteris pastoralibus Quadragesimalibus pag. 35. nr. 592. declaraveram, pro hoc quoque anno cynosurae instar deservire volo. Quae insuper in citatis litteris pastoralibus Vobis praeterito anno commendavi, id hac vice repeto: rern scilicet aedificationi fídelium summe proficuam facturos esse illos animarum Curatores, qui feriis sextis ad vesperam, praesertim ibi, ubi peculiares sacri sermones quadragesiinales non habentur, devotionem de passione Domini cum Litaniis concernentibus asservabunt; praescripto porro archi-dioecesano Curiones tunc esse responsuros, dum una vice. tempore et loco opportunis, a Decano deflgendis, per Districtus congregabuntur, ut communibus pietatis et poenitentiae operibus, sacrá adliortatione et pia lectione refecti sacra exomologesi expientur, et ad epulas Agni coelestis simul et publice pro populi etiarn fidelis aedifícatione accedant. Pro coronide Datorem bonorum omnium toto cordis affectu deprecor: „Benefaciat „Vobis Deus, et meminerit testamenti sui, quod locutus est ad Abraham et Isaac et Jacob, „et det Vobis cor ornnibus, ut colatis eum, et faciatis ejus voluntates corde magnó et animo „volenti. Adaperiat cor Vestrum in lege sua et in praeceptis suis, et faciat pacem. Et „exaudiat orationes Vestras, et reconcilietur Vobis, nec Vos deserat in tempore malo." (II. Mach.) Amen. Budapestini, Dominica Quinquagesimae, anno Salutis millesimo octingentesimo nonagesimo tertio. Sanctissirnus Dominus Noster, Leo Papa XIII., ope clementissirni rescripti de dato 2-a Decembris 1890. ad Eminentissimum Cardinalem Principem Prhnatem Regni Hungáriáé et Archi-Episcopum Strigoniensem directi, facultatem dispensandi in lege abstinentiae Episcopis Hungáriáé pluries concessam ad nóvum septennium extendere dignatus est. Delegata inihi vi indulti hujus pontiticii auctoritate Apostolica omnes et singulos Archi-Dioecesis meae fideles a carnium abstinentia Sabbatis cujusvis per integrum annum hebdomadae, iis tamen exceptis, quae ieiunio consecrata sunt, hisce absolvo, iisdem simul concedens, ut singulis feriis sextis et pervigiliis infra annum salubria adhibere possint condimenta quaecunque. quibus tamen in unica comestione ieiunii diebus uti fas érit. Pro uberiore indulgentiae hujus pontiflciae explicatione observo: 1) quod indulgentia haec ad Quatuor Tempóra haud extendatur; 2) quod illis Quadragesimae diebus, quibus dispensatio in esu carnium pro una comestione tributa fuerat, vesperi quorurnvis salubriuin condiinentorum usus concessus sit; 3) quod valeat indulgentia haec de tali condimentorum usu pro feriis quartis et sextis Adventus Domini, quum hae pervigiliarum legem sequantur; 4) denique quod illi fideles, qui a lege ieiunii ob aetatis vei durorum exantlandorum