Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1892
Index
— 96 — aperto salo cecinerat ad sonitum murmurantium fluctuum, in novas insulas primus infert: eanique ob caussam ad Hispanoliarn aedificandi initium a molitione templi facit, popularesque celebritatis a sanctissimis caerimoniis exorditur. En igitur quo spectavit, quid égit Golurnbus in regionibus tanto maris terraeque traetu indagandis, innaocessis ad eam diem atque ineuitis, quarum tamen humanitas et nőmén et opes celeri cursu in tantam amplitudinem, quantum videmus postea orevere. Qua tota in re magnitúdó facti, et vis varietasque benefieiorum, quae inde conseeuta sunt, grata quidem recordatione atque omni honoris signifícatione celebrari hominem iubent: sed primum omnium agnoscere ac venerari singulari ratione oportet aeternae mentis numen atque consilium, cui sciens paruit atque inservivit novi inventor orbis. Quo igitur digne et convenienter veritati solernnia Oolumbiana agantur, ad celebritatum civilium deeus religionis adhibenda sanctitas est. Proptereaque sicut olim ad primum facti nuntium grates Deo immortali, providentissimo, publice actae sunt, praeeunte Pontifice maximo: ita nunc in renovanda auspicatissimi eventus memória idein arbitramur faciendum. Edicimus itaque ut die XII. Octobris, aut proximo die Dominico, si Ordinarius loci ita expedire censuerit, in p]cclesiis Cathedralibus et Oollegiatis ex Hispania, Italia, atque ex utraque America, post Ofticium diei solemni ritu Missa celebretur de Sanctissima Trinitate. Quod, praeter nationes quae supra meinoratae sunt apud ceteras quoque confidimus fore ut idem, Episcopis auctoribus peragatur: quod enim omnibus profuit, id convenit pie grateque ab omnibus celebrari. Interim divinorum munerum auspicem et paternae Nostrae benevolentiae testem vobis, Venerabiles Fratres, et Olero populoque vestro apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus. Dátum Romae, apud S. Petrum, die XVI. Iulii An. MDOCCXCII, Pontificatus Nostri Decimoquinto. LEO PP. XIII. Coloczae, die 7-a Septembris, 1892. DECRETÜM ÜRBIS ET ORBIS. Ex quo Summus Pontifex Pius IX., beatum Joseph, purissiinum Deiparae Immaculatae Virginis sponsum atque Cliristi Domini Salvatoris nostri putativum patrem, universae Catholicae Ecclesiae Patronum constituit, antiqua Christifidelium pietas erga ipsum inclytum Patriarcham mirifice aucta est. Haec porro pietas, nova veluti addita flamma. ferventius exarsit postquam Sanctissimus Dominus Noster LEO PAPA XIII., per suas encyclicas litteras, sub die XV. Augusti anno MDCCCLXXXIX. datas, gloriosi eiusdem Patriarchae dignitatis praestantiam et validissimum apud Deurn patrocinium celebravit, atque erga coelestem Patronum devotionem cohortationibus favoribusque inter fideles fovere subinde non destitit. Hinc factum est ut ad Apostolicam Sedem undique transmissae sint postulationes, quo atnplioris in sacra liturgia cultus lionores beato Joseph tribuerentur. Iamvero Sanctitas Sua, etsi de his supplicibus votis sibi delatis suinmo afíiceretur Nr. 2526. Festum S. Josephi quando transferendum.