Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1892

Index

— 83 benedictionem et gratiam exinde uberius eonsequi merearis. Volumus autem quod Tu, antequam regi 111 ini et administrationi dictarum Metropolitanarum Eeelesiarurn Colocen. et Bácsién. in aliquod Te immiseeas, in manibus cujuscumque quem malueris Oatholiei Antistitis gratiam et communionem Sedis Apostolicae habentis fidelitatis debitae solitum praestes jnramentum juxta formám, quam sub alia Bulla Nostra mittimus introclusam, ac juramenti hujusmodi exaotum et sine mendis exemplar Tui ac praefati Antistitis subseriptione ac sigillo munitum ad Sedem Apostolicam quantocitius transmittas ; cui quidem Antistiti per alias Nostras litteras committimus et mandamus, ut ipse Nostro et Romanae Ecclesiae nomine juramentum hujusmodi juxta formain earndem a Te recipiat. Volumus etiam quod Montem Pietatis erigi cures, conscientiam Tuam desuper onerantes. Dátum Romae apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Dorninicae Millesimo Octingen­tesimo Nonagesimo primo — Sexto decimo calendas Januarii — Pontificatus Nostri Anno Decimo quarto — Loco f Plumbi. LEO Episcopus Servus Servorum Dei dilectis tiliis ' Clero Metropolitanarum Ecclesiarum Colocen. et Bácsién, invicem perpetuo canomce unitarum salutem et Apos­tolicam Benedictionem. Hodie Nos Venerabilem Fratrem Nostrum Georgium Császka nuper Episcopum Scepusien. in Archiepiscopum Colocen. et Bácsién. Electum a vinculo quo Ecclesiae Scepusien. tenebatur de Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardi­nalium Oonsilio, et Apostolicae potestatis plenitudine absolventes, Eum ad Metropolitanas Ecclesias Colocen. et Bácsién, invicem perpetuo canonice unitas certoque tunc expresso modo pastoris solatio destitutas, de símili consilio Apostolica Auctoritate transtulimus, ipsumque illis in Archiepiscopum et Pastorem praefecimus, curam, régimén et admini­strationem ipsarum Metropolitanarum Ecclesiarum eidem in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo, prout in Nostris inde confectis litteris plenius continetur. Quocirca Discretioni Vestrae per Apostolica scripta mandamus, quatenus dictum Greorgium Antistitem tamquam patrem et pastorem animarum Vestrarum grato honore admittentes, eique obedientiam et reverentiam debitas et devotas exhibentes, illius salubria monita et mandata humiliter suscipiatis, eaque efficaciter adimplere curetis, aloquin sententiam quam idem •Georgius Antistes rite tulerit in rebelles ratam habebimus et facieinus, auctore Domino, usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari. Dátum Romae apud Sanctum Petrum Anno Incarnationis Dominicae Millesimo Octingentesimo Nonagesimo primo — Sexto decimo calendas Januarii — Pontificatus Nostri Anno Decimoquarto — Loco f Plumbi. LEO Episcopus Servus Servorum Dei dilectis filiis Populo Civitatis et Dioecesis Colocen. et Bácsién, salutem et Apostolicam benedictionem. Hodie Nos Venerabilem Fratrem Nostrum Georgiám Császka nuper Episcopum Scepusien. in Archiepiscopum Colocen. et Bácsién, electum a vinculo quo Ecclesiae Scepusien. tenebatur de Venera­bilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium consilio, et Apostolicae potestatis plenitudine absolventes, Eum ad Metropolitanas Ecclesias Colocen. et Bácsién, invicem 5* Nr. 493. B) Litterae Apostolicae super eadem provisione ad Clerum Civita­tis et Archi­Dioee. Colo­censis et Bá­csién s is. Nr. 493. C) Litterae Apostolicae super eadem provisione populo Civita­tis et Arehi­Dioeeesis.

Next

/
Thumbnails
Contents