Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1892

Index

— 105 — ritate Deus. Omnibus omnino se clat beneficum; e morbis corporum relevat languentes, morbisque animorum gravioribus paterna medetur miseratione : quos vei aerumna exercet vei sollicitudinem moles fatigat, eos in primis blandissime compellat et voeat : Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. x) Tum ipse interquiescentibus nobis in complexu suo, de illo spirat mystico igne quern ad homines detulit, deque sui mansuetudine animi ac submissione benigne insinuat, quarurn usu virtutum nos optat verae solidaeque pacis, cuius est auctor, participes: Discite a me quia mitis sum et humilis corde; et invenie­tis requiem animábus vestris. 2) Sed ipse tamen, pro ea sapientiae caelestis luce et insigni beneficiorum copia quibus homines dernereri debuerat, hominum subit odia iniuriasque atrocissirnas, atque sanguinem et spiritum cruci suffixus profundit, nihil spectans enixius quam ut illis pariat sua morte vitám. — Talia peramantis Redemptoris nostri monumenta carissima nequaquarn fleri potest ut quispiam attenta secum cogitatione reputet et commen­tetur, neque grata adversus eum voluntate exardescat. At verius probatae vis fidei tantum efticiet ut, illuminata hominis mente et animo vehementer impulso, totum prope rapiat ad ipsius Christi vestigia per omne discrimen sectanda, ad eam usque Paulo dignam obtesta­tionem : Quis ergo nos separabit a caritate Christi ? tribulatio, an angustia, an fames, an nudi­tas, an pericuhim, an persecutio, an gladius ?... 3) Vivo autem iam non ego; vivit vero in me Christus. 4) Ne vero ad exempla quae Christus, homo idemque Deus, de se exibet sane quam maxima, nativae nos imbecillitatis oonsoientia absterriti deficiamus, una cum mysteriis eius mysteria Matris sanctissimae habemus oculis mentis ad conternplandum oblata. E regia Davidis stirpe est ea quidem progenita. cui tamen nihil iam est reliquum de rnaiorum vei opibus vei amplitudine; quae vitám in obscuro agit, humili in oppido, humiliore in tecto, recessu ipso et rei familiaris tenuitate eo contenta magis quod liberiore potest animo se tollere ad Deum eidemque summo desideratissimo bono penitus adhaerere. Atqui est cum ipsa Dominus, quam complet et beat gratiá sua; ipsaque. allato caelesti nuntio, designatur, cx qua, virtute agente Spiritus Sancti, expectatus ille Servator gentium nostra in humani­tate sit proditurus. Celsissimus dignitatis gradum quanto plus ea miratur et muneri tribuit potenti misericordique Deo, tanto se, nullius sibi conscia virtutis, deprimit humilius, seque Dei ancillam, eius dum fit mater, prompto animo edicit et devovet. Quod autem pollicita sancte est, id alacris sancte praestat, iam tum perpetua cum Iesu filio, ad gaudia ad lacri­mas, communione vitae instituta. Sic tale fastigium gloriae ut nemo alius nec homo nec angelus, obtinebit, quia cum ipsa nemo erit virtutum promeritis conferendus; sic eam superi et mundani regni manet corona, quod invicta futura sit regina martyrum : sic in caelesti Dei civitate per aeternitatem omnem coronata assidebit ad Filium, quod constanter per omnem vitám, constantissime in Calvaria, redundantem tristitia calicem sit cum illo •exhaustura. — Ecce autem in Maria virtutis ornnis exemplar vere bonus et providens Deus constituit nobis aptissimum: eamque oculis et cogitatione intuentes, non animos, quasi >) Matth. XI. á8. — 2) Ih. 29. — 3) ltom. VIII. 85. — Gal II. 20.

Next

/
Thumbnails
Contents