Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1892
Index
— 101 — xvi n. VBNERABILIBUS FRATRIBUS PATRIAROHIS PRIMATIBUS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS ALIISQUE LOCÖRUM ORDINARIIS PAOEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Magnae Dei Matris amorem et cultum quoties ex ocoasione liceat excitare in christiano populo et augere, toties Nos mirifica vohiptate et laetitia perfundimur, tamquam de ea re quae non solum per se ipsa praestantissima est multisque módis frugifera, sed etiam cura intimo animi Nostri sensu suavissime concinit. Sancta nimirum erga Mariam pietas, semel ut paene cum lacte suximus, crescente aetate succrevit alacris valuitqne in animo flrmius: eo namque illustrius menti apparebat quanto illa esset et a more et honore digna, quani Deus ipse ainavit et dilexit pritnus, atque ita dilexit, ut unam ex universitate rerum sublimius evectam amplissimisque ornatam muneribus sibi adiunxerit matrem. Eius autem bonitatis in Nos beneíicentiaeque complura et splendida testimonia, quae summa cura gratia nec sine lacrimis recordamur, eamdem in Nobis pietatem et foverunt arnplius et vehementius incendunt. Per multa enim et varia et formidolosa quae inciderunt tempóra, semper ad eam confugimus, semper ad eam intentis oculis cupidisque suspeximus: omnique spe et metu, laetitiis et acerbitatibus in sinu eius depositis, haec fűit assidua cura, orandi ab ea, Nobis vellet benigna in inodum matris per oranc tempus adesse et illud impetrare eximium, posse Nos ei vicissim deditissimam filii voluntatem probare. — Ubi deinde arcano providentis Dei consilio est factum, ut ad hanc Beati Petri Cathedram, ad ipsam videlicet Christi personam in eius Ecclesia gerendám, assumeremur, tum vero ingenti muneris gravitate commoti, nec ulla sustentati fíducia virtutis Nostrae, subsidia divinae opis, in materna Virginis beatissiraae fide, iinpensiore studio flagitare contendimus. Spes autem Nostra, gestit animus proíiteri, quura in omni vita, tum maximé in supremo Apostolatu fungendo, eventu rerum nurnquam non bábuit fructum vei levamenturn. Ex quo spes eadem Nobis inulto nunc surgit erectior ad plura maioraque, auspice illa et conciliatrice, expetenda, quae pariter saluti christiani gregis atque Ecc'esiae glóriáé felicibus incrementis proficiant. — Est igitur recte opportuneque, Venerabiles Fratres, quod incitamenta quaedam universis flliis Nostris, renovata per vos bortatione, adhibearnus, ut octobrem proximum, Dominae nostrae et Reginae augustae a Rosario sacrum, vividiore pietatis sollertia, quam necessitates ingravescentes exposcunt, studeant celebrare. Quam multis et quibus corruptelarum módis nequitia saeculi eo fallaciter connitatur, ut cbristianam fideui et, quae ipsam nutrit movetque in fructus, observantiarn LITT. CIRC. 1892. 25 Nr. 2768. Epistola Eneyeliea Ssrni Domini Nostri Leonis Papae XIII. de Rosario Mariali.