Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1891
Index
— 80 — invidiá, evertere privatas bonorum possessiones oontendunt oportere, earumque looo communia universis singulorum bona faöere, procurantibus viris qui aut raunioipio praesint, aut totam rernpublioain gerant. Eiusmodi tralatione bonorum a privatisad comraune, mederi se posse praesenti malo arbitrantur, res et commoda inter oives aequabiliter partiendo. Sed est adeo eorum ratio ad contentionem dirimendam inepta, ut ipsum opiflcum genus affioiat incornraodo : eademque praeterea est valde iniusta, quia viin possessoribus legitimis affért, pervertit offícia reipublioae, penitusque misoet civitates. Sane, quod facile est pervidere, ipsius operae, quam suscipiunt qui in arte aliqua quaestuosa versantur," haec per se caussa est, atque hie finis quo proxime spectat artifex, rem sibi quaerere privatoque iure possidere uti suam ac propriam. Is enim si vires, si industriam suam alteri commodat, hanc ob caussam commodat ut res adipiseatur ad victum cultumque necessarias : ideoque ex opera data ius verum perfectumque sibi quaerit non modo exigendae mercedis, sed et collocandae uti velit. Ergo si tenuitate sumptuum quicquam ipse comparsit, fructumque parsimoniae suae, quo tutior esse custodia possit, in praedio collocavit, profecto praedium istiusmodi nihil est aliud, quam merces ipsa aliam induta speciem : proptereaque coemptus sic opifici fundus tam est in eius potestate futurus, quam parta laboré merces. Sed in hoc pláne, ut facile intelligitur, rerum domínium vei moventium vei solidarum consistit. In eo igitur quod bona privatorum tansferre Socialistae ad commune nituntur. omnium rnercenariorum faciunt conditionem deteriorem, quippe quos, collocandae mercedis libertate sublata, hoc ipso augendae rei familiaris utilitatumque sibi comparandarum spe et facultate despoliant. Verum, quod maius est, remedium proponunt cum iustitia aperte pugnans, quia possidere res privátim ut suas, ius est homini a natura dátum. — Revera hac etiam in re maximé inter hominem et genus interest animantium ceterarum. Non enim se ipsae regunt belluae, sed reguntur gubernanturque duplici naturae instinctu : qui tum custodiunt experrectam in eis facultatem agendi, viresque opportune evolvunt. tum etiam singulos earum motus exsuscitant iidem et determinant. Altero instinctu ad se vitamque tuendam, altero ad conservationem generis ducuntur sui. Utrumque vero commode assequuntur earum rerum usu quae adsunt, quaeque praesentes sunt: nec sane progredi longius possent, quia solo sensu moventur rebusque singularibus sensu perceptis. — Longe alia hominis natura. lnest in eo tota simul ac perfecta vis naturae animantis, ideoque tributum ex hac parte homini est, certe non minus quam generi animantium omni, ut rerum corporearum fruatur bonis. Sed natura animans quantumvis cumulate possessa, tantum abest ut naturam circumscribat humanam. ut multo sit humaná natura inferior, et ad parendum huic obediendumque nata. Quod eminet atque exceliit in nobis, quod homini tribuit ut homo sit, et a belluis differat genere toto, mens seu ratio est. Et ob hanc caussam quod solum hoc animal est rationis particeps, bona homini tribuere necesse est non utenda solum, quod est omnium animantium commune, sed stabili perpetuoque iure possidenda, neque ea dumtaxat quae usu consumuntur, sed etiam quae, nobis utentibus. permanent.