Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1891

Index

Magistro, ao Deipara, Eiusque Sponso sanctissimo fulserunt. Hae autein virtutes, ut non semel monuimus, dum aeternae vitae mercedem pariunt. ad prosperitatem etiam dornestioae et civilis societatis tam niisere hoc tempore laborantis spectant; cum ex faniiliis sancte constitutis, civitatis etiam commune bonuin, cuius familia fundamentum est, necessario consequatur. Maius vero fiduoia Nostra incrementum capit dum cogitamus, Sacrae Familiae cultores ex instituto Societatis quam diximus, a Ohristo Domino gratiam per merita Matris Virginis et S. Iosephi sedulo efflagitantes, propitiam indubie opem experturos, ut vitám sancte componant, atque uti in domibus suis concordiarn, caritatem, in adversis tolerantiam, morum­que honestatem laetentur efflorescere. Vota igitur ad Deum etfundimus, ut germanus raemo­ratae Societatis spiritus in dies latius inter Fideles ema.net ac vigeat, atque in hano rein operám suam collaturos tum sacrorum Antistites, tum omnes Ecclesiae administros non dubitamus. In mandatis autein dedimus Consilio Nostro sacris ritibus praeposito, ut orandi formulám ad te mittat, quam confici et edi curavimus in usum fidelinm, ad domos suas Sacrae Familiae consecrandas, tum etiam quotidianae precationis exemplar a fldelibus in Sacrae Familiae veneratione persolvendae. Tuo demum in Nos obsequio, DilecteFili Noster, parem dilectionis aífectum libenter profitemur, et in auspicium caelestium munerum, Aposto­licam Benedictionpm Tibi, et Clero ac Fidelibus, quibus praesides, peramanter in Bomino impertimus. Dátum Romae apud S. Petrum die xx Novembris Anno MD0C0X0, Pontificatus Nostri Decimotertio. — LEO PAPA XIII. LITTERAE PII PAPAE IX. AD REV. P. FRANCOZ S. I. PR0M0T0REM PIAE UNIONIS A SACRA FAMÍLIA NUNOUPATAE DILECTE FILI, SALÜTEM ET APOSTOLICAM BENEBICTIONEM. Dum supremae struuntur insidiae religiosae iuxta et civili societati, nullaque idcir­co non adhibetur ars ad familiam ipsam, utriusque fundamentum, distrahendam ac dissoci­andam; nulla certe efficaciore ratione, quam per religionis virtutern, tanto discrimini occur­rere licet. Quoniam vero a Sacra Familia non modo aptissimum validissimumque patrocinium rei perficiendae petendum videtur, sed et perfectissimum exernplum pietatis, sanctitatis, mutuorum officioruin; peropportune te peculiarem illius cultum fidelibus proposuisse cense­mus, eisque suasisse, ut JESU, MARIAE et IOSEPH se pláne devoventes, unusquisque cum coniunctis suis vespere domi conveniat filialia ipsis persoluturus obsequia, eorum implora­turus opem, seque ac ceteras christianas familias iisdein commendaturus. Quotidiani enim conventus illi et communis precationis virtus caritatem fovebunt inter consanguineos, mutuae spiritualium officiorum exhibitiones a singulis familiis editae apud Sacrarn Familiam universas invicem inter se et cum ipsa copulabunt; ac praeterea mysteria et gesta illius ob oculos uniuscuiusque posita in imagine, quam venerantur omnes, excitabunt ad propriae vitae rationem componendam ad illa sanctissima exempla. Gratulamur itaque tibi, quod

Next

/
Thumbnails
Contents