Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1890
Index
— 39 — VENERABILIBUS FRATRIBUS PATRIARCHIS PRIMATIBUS ARCHIEPISCOPIS ALIISQUE LOOORUM ORDINARIIS PAOEM ET COMMÜNIONEM OÜM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS LEO PP. X I II. VENERABILES FEATRBS SALUTEM ET APOSTOLIOAM BEXEDICTIONEM. k^apientiae cbristianae revocari praecepta, eisque vitám, móres, instituta populorum penitus conformari, quotidie magis apparet oportere. Illis enim posthabitis, tanta vis est malorum consecuta, ut nemo sapiens nec ferre sine ancipiti cura praesentia queat, nec in posterum sine metu prospicere. — Facta quidern non mediocris est ad ea bona, quae sunt corporis et externa, progressio : sed omnis natura, quae horninis perceilit sensus, opumque et virium et copiarum possessio, si commoditates gignere suavitatesque augere vivendi potest, natum ad niaiora ac magnificentiora animum explere non potest. Deum spectare, atque ad ipsurn contendere, suprema lex est vitae hominum : qui ad imaginem conditi similitudinemque divinam, natura ipsá ad auctorern suum potiundum vehementer incitantur. Atqui non motu aliquo cursuque corporis tenditur ad Deum, sed iis quae sunt animi, cognitione atque affectu. Est enim Deus prima ac suprema veritas, nec nisi mens veritate alitur: est idein perfecta s?inctitas summumque bonorum, quo sola voluntas aspirare et accedere, duce virtute, potest. Quod autem de singulis kominibus, idem de societate tum domestica tűin etiam civili intelligendum. Non enirn ob hanc caussam genuit natura societatem ut ipsam homo sequeretur tamquam finem. sed ut in ea et per eam adiumenta ad perfectionem sui apta reperiret. Si qua igitur civitas nihil praeter commoditates externas vitaeque cultum cum elegantia et copia persequatur, si Deum in administranda republica negligere, nec leges curare morales consueverit, deterrime aberrat ab instituto suo et praescriptione naturae, neque tam est ea societas hominum et communitas putanda, quam fallax imitatio simulatioque societatis. — lamvero ea, quae diximus, animi bona, quae in verae religionis cultu constantique praeceptorum christianorum custodia maximé reperiuntur, quotidie obscurari hominum oblivione aut fastidio cernimus, ita fere ut, quanto sunt earum rerum incrementa maiora, quae corpus attingunt, tanto earurn, quae animum, maior videatur occasus. Imminutae plurimumque debilitatae fldei cbristianae magna signiflcatio est in iis ipsis iniuriis, quae catholico nomini in luce atque in oculis hominum nimis saepe inferuntur: quas quidem cultrix religionis aetas nullo pacto tulisset. — His de caussis incredibile dictu est, quanta hominum multitudo in aeternae salutis discrimine versetur: sed civitates ipsae atque imperia diu incolumia esse non possunt, quia labentibus institutis moribusque christianis, maxima societatis LITT. CIRC. 1890. 10 Nr. 512. Eneyelicae Litterae Ssmi Domini Leonis Papae XIII. de praecipuis eivium christianorum offieiis publieantur.