Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1890

Index

14(3 — est, ut alii quamplures eodem acti spiritu Dei, nulla verentes discriraina, incommoda et .labores, ad eas regiones pergant, ubi probrosum illud commercium exercetur, allaturi illarum incolis dootrinam Christi verae libertati ooniunotam. — Verum tanti operis aggressio copias flagitat eius amplitudini pares. Non enim sine ingenti surnptu prospioi potest Missionariorum institutioni, longis itineribus, parandis aedibus, templis excitandis et instruendis, aliisque id genus necessariis, quae quidem impendia per aliquot annos sustinenda erunt, doneo in iis locis ubi consederint evangelii praeoones, suis se sum­ptibus tueri possint. Utinam Nobis vires suppeterent quibus possemus hoc onus suscipere. At quum votis Nostris obsistant graves, in quibus versamur, rerum angustiae, te. Yenerabilis Fráter, aliosque saororum Antistites et Catholicos omnes paterna voce compellamus, et Vestrae eoruinque caritati oommendamus opus tarn sanotum et salutare. Omnes enim participes eius optamus fieri, exigua lioet collata stipe, ut dispartitum in plures onus levius cuique toleratu sit, atque ut in omnes effundatur gratia Ohristi, de ouius regni propugnatione agitur, eaque cunctis pacern, veniam peeoatorum, et lectissima quaequae rnunera impertiat. Propterea o o n s t i t u i m u s, u t quotannis, qua die in quibusque locis Epiphaniae Domini celebrantur mysteria, in subsidiuni memorati operis pecunia stipis instar corrogetur. Hanc autem solemnem diem prae ceteris elegiinus quia, uti probe intelligis Venerabilis Fráter, ea die Filius Dei primitus sese gentibus revelavit dum Magis videndum se praebuit, qui ideo a S. Leone Magnó decessore Nostro scite dicti sunt vocationis nostrae fideique primitiae. Itaque bona spe nitimur fore, ut Christus Dominus permotus caritate et precibus íiliorum, qui veritatis lucem acceperunt, revelatione divinitatis suae etiam miserrimam illám humani generis partém illustret, eamque a superstitionis coeno et aerurnnosa conditione, in qua tamdiu abiecta et neglecta iacet, eripiat. Piacet autem Nobis, ut pecunia, praedicta die collecta in ecclesiis et sacellis subiectis iurisdictioni tuae, Romám mittatur ad Sacrum Oonsilium Christiano nomini propagando. Huius porro munus érit partiendi eam pecuniain inter Missiones quae ad delendam potissimum servitutem in Africae regionibus extant aut instituentur: cuius partitionis hic modus érit, ut pecunia profecta ex nationibus, quae suas habent catho­licas missiones ad vindicandos in libertatem servos, ut memoravimus, istis missionibus sustentandis iuvandisque addicatur. Reliquam vero stipem idem Sacrum Oonsilium, cui earumdem missionum necesitates compertae sunt, inter egentiores prudenti iudicio partietur. Equidem non ambigimus, quin vota Nostra pro infelicibus Afris concepta, benigne excipiat dives in misericordia Deus, ac Tu Yenerabilis Fráter, ultro collaturus sis studium operamque tuam, ut ea expleantur cumulate. — Confidimus insuper, per hoc temporariuin ac peculiare subsidium, quod fideles conferent ad inhumani commercii labem abolendam et sustentandos evangelii nuncios in locis ubi illud viget, nihil

Next

/
Thumbnails
Contents