Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1890

Index

— 144 —' Festő igitur Epiphaniae in sermone sacro populus fidelis de salubri Missionum institutione edocendus ad eleemosynas in fines saneti huius operis dandas provocabitur. Collectio obolorum tota festi die modo, qui maximé conveniens dignoscitur in sin­gulis Eeelesiis instituetur. Pia oblata cleri fidelinmque una cum tabellari contribuentium relatione medio D ecanor um ruralium mox officio archiepiscopali, quod summám ex universa Dioecesi conflatam ad locum destinationis promovebit, submittentur. Praescripta ista symbolarum collectio abhinc quotannis eodem die festő fíet. Vehementer autem Venerabilem et Honorabiletn Olerum populumque adhortor, ut quisque pro viribus suis summo Pastori in aggrediendo tantae amplitudinis tamque sancto opere charitativorum obolorum sublevamen afferre gestiant, sed et fervidis divinam miseri­cordiam exorent precibus, quo fauste susciptis propitia piissima conamina laeto exornet successu. Coloczae. die 12. Decembris, 1890. Litterae encyclicae Leonis Papae XIII. de succollandis Africae missionibus : A enerabilis Fráter Salutem et Apostolicam benedictionem. Oatholicae Eeelesiae, quae omnes homines materna caritate complectitur, nihil fere antiquius fűit inde ab initio, ceu nosti, Venerabilis Fráter, quam ut servitutem, quae misero iugo premebat mortalium quamplurimos, sublatam cerneret penitusque deletam. Sedula enim custos doctrinae Conditoris sui, qui per se Ipse et Apostolorum voce docuerat homines fraternam necessi­tudinem quae iungit universos, utpote eadem origine cretos, eodem pretio redemptos, ad eamdem vocatos beatitatem aeternam, suscepit neglectam Servorum causam ac strenua vindex libertatis extitit, etsi. prout res et tempóra ferebant, sensim rem gereret ac temperate. Scilicet id praestitit prudentia et consilio constanter postulans quod intendebat religionis, iustitiae et humanitatis nomine; quo facto de nationum prosperitate cultuque civili meruit optime. — Neque aetatis decursu hoc Eeelesiae studium adserendi mancipia in libertatem elanguit; imo quo fructuosius erat in dies, eo flagrabat impensius. Quod certissima testantur monumenta históriáé, quae eo nomine plures commendavit posteritati Bocessores Nostros, quos inter praestant S. Gregorius Magnus, Hadrianus I, Alexander III, Innocentius III, Gregorius IX, Pius II, Leo X, Paulus III, Urbánus VIII, Benedictus XIV, Pius VII, Gregorius XVI, qui omnem curam et operám contulere, ut servitutis institutio, ubi vigebat, exeideret, et caveretur ne unde exsecta fuerat, ibi eius germina reviviscerent. Tantae laudis hereditas a Praedecessoribus tradita repudiari a Nobis non poterat: quare nulla praetermissa a Nobis occasio est, improbandi palam damnandique tetricam hanc servitutis pestem ; ac data opera de ea re in litteris egimus, quas III. Nonas Maias anno MDCOOLXXXVIII. ad Episcopos Brasiliae dedimus, quibus gratulati sumus de iis, quae pro mancipiorum libertate in ea regione gesta fuerant laudibili exemplo

Next

/
Thumbnails
Contents