Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1889

Index

— 112 — Nr. 2828. Devotio spe­ciális die 10-a Novembris peragenda praesoribitur. (Sacra Romana Congregatio Episooporum et Regularium negotiis praeposita sub 18-a Julii a. c. e benigno Suae Sanctitatis mandato desiderat, ut Sanctissimi Domini Nostri LEONIS Papae XIII. Allocutio die 30-a Junii in Oonsistorio extraordinario habita et abhinc die 17-a Julii sub Nro. 2086. oiroulariter publicata fideli populo nota reddatur, preces publioae insti­tuantur, quibus injuria divino Numini per triste monumentum pertinaoi apostatae in Urbe aeterna positum illata sarciatur, placetur ira Dei, quam hominum erimina provocarunt, atque abundet misericordia Eius tum in Ecclesiam suarn, quam securae pacis denuo com­potem faciat, tum ipsos hostes, quos ad bonam frugem conversos in maternum illius com­plexum reducat. Quare bisce dispono, ut in omnibus Ecclesiis Allocutio superius memorata fideli po­pulo vernacula lingua exsplicetur et Dominica 22-a j>ost Penteeosten in diem 10-arn No­vembris incidente post Sacrum parochiale coram Sanctissimo in ciborio exposito 3 Páter et A ve cum populo persolvantur. Coloczae, 1889. die 16-a Octobris. LUDOVICUS m. p. Cardinalis, Arcbi-Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents