Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1889
Index
virtutem semper experrectam et ad ardua quaelibet, proximorum gratiá, impavidám mire fovet et corroborát bonorum caelestium contemplatio frequens. In qua sane quanto plus posuerint operae, tanto liquidius magnitudinem munéruni sacerdotalium et excellentiara et sanctitatem intelligent. Iudicabunt illud quara sit miserum tot homines per Iesura Christum redemptos. ruere tamen in interitum sempiternum : divinaeque oogitatione naturae in amorem Dei et intendent sese vehementius et eeteros excitabunt. Est eiusmodi cursus ad salutem eomnranem certissimus. In quo tamen raagnopere cavendum, ne quis magnitudine difficultatura terreatur, aut propter diuturnitatera malorum de sanatione desperet. Dei aequissima immutabilisque iustitia et recte factis praemia reservat et supplioia peccatis. Grentes vero et nationes, quoniam ultra mortalis aevi spatium propagari non possunt, debitam factis mercedem ferant in terris necesse est. Utique non est nóvum, successus prosperos peccanti civitati contingere: idque iusto Dei consilio, qui actiones laudabiles, neque enim est ulla gens orani laude vacans, eiusmodi beneficiorum genere interdufti remuneratur : quod in populo romano iudicat Augustinus contigisse. Rata tamen lex est, ad prosperam fortunam omnino plurimum interesse quemadmodum publice virtus, ac norninatim ea, quae parens est caeterarum, iustitia colatur. Iustitia elevat gentem: miseros autem facit populos peccatum. *) — Nihil attinet considerationera hoc loco intendere in victricia facinora : nec exquirere. ullane imperia, salvis rebus suis et ad voluntatem íiuentibus, gerant tamen velut in imis visceribus inclusum semen miseriarura. Unam rem intelligi volumus, cuius rei plena est exemplornm história, iniuste facta aliquando esse luenda, eoque gravius, quo fuerint diuturniora delicta. Xos quidem magnopere illa Pauli Apostoli sententia consolatur, Omnia enim vestra sunt: vos autem Christi, Christus autem Dei. 2J Videlicet arcano divinae providentiae nutu sic rerura mortalium regitar gubernaturque cursus, ut, quaecumqne hominibus accidunt, omnia Dei ipsius gloriae asserviant, itemque sint eorum salnti, qui lesum Christum vere et ex animo sequuntur, conducibilia. Horum vero mater et altrix, dux et custos est Ecclesia : quae idcirco cum Christo sponso suo sicut intima atque incommutabili caritate copulatur, ita coniungitur societate certaminum et communione victoriae. Nihil igitur anxii Ecclesiae caussa sumus, nec esse possumus : sed valde pertimesciraus de salute plurimoruni, qui. Ecclesia superbe posthabita, errore vario in interitum aguntur : angimur earum caussa civitatum, quas spectare cogimur aversas a Deo, et summo rerurn omnium discrimini stolida securitate indormientes. Nihil Ecclesiae par est ... . Quot Ecclesiam oppugnarunt, ipsique perierunt ? Ecclesia vero caelos transcendit. Talis est Ecclesiae magnitúdó : vincit inpugnata, insidiis appetita superat . . . luctatur nec prosternitur, pugilatu certat, nec vincitur. : i) Neque solum non vincitur, sed illám, quam perenni haustu a Deo ipso derivat, emendatricem naturae et efflcientem salutis virtutem conservat integram, nec ulla temporum permutatione mutabilem. Quae virtus si senescentem vitiis et perditum Prov. XIV. 84. 2) I. Cor. III. 22—23. 3) S. Io. Ohrys. Or. post Eutrop. eaptum habita n. I.