Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1888
Index
in hominum praesertim societate quo tandem evadant, faeile est pervidere. Hoc enim fixo et persuaso, homini antistare neminem, consequitur causam efficientem conciliationis civilis et societatis non in principio aliquo extra aut supra hominem posito, sed in libera voluntate singulorum esse quaerendam; potestatem publicam a multitudine velut a primo fonté repetendam, praetereaque. sieut ratio singulorum sola dux et norma agendi privátim est singulis: ita universorum esse oportere universis in rerum genere publicarum. Hinc plurimum posse plurimos: partemque populi majoréin universi juris esse officiique effectricem. — Sed haec cum ratione pugnare ex eis, quae dicta sunt, apparet. Nullum siquidem velle homini aut societati civili cum Deo creatore ac proinde supremo omnium legislatore intercedere vinculum, omnino naturae repugnat. nec naturae hominis tantum, sed rerum omnium procreatarum; quia res omnes eííectas cum causa, a qua effectae sunt. aliquo esse aptas nexu necesse est: omnibusque naturis hoc convenit. hoc ad perfectionem singularum pertinet, eo se continere loco et gradu, quem naturalis ordo postulat, scilicet ut ei, quod superius est. id, quod est inferius, subjiciatur et pareat. — Sed praeterea est hujusmodi doctrina tum privatis hominibus, tum civitatibus maximé perniciosa. Sane rejecto ad humanam rationern et solam et unam veri bonique arbitrio, proprium tollitur boni et mali discrimen: turpia ab honestis non re. sed opinione judicioque singulorum differunt; quod libeat, idem licebit: constitutaque morum disciplina, cujus ad coercendos sedandosque motus animi turbidos nulla fere vis est, sponte fiet ad omnem vitae corruptelam aditus. In rebus autem publicis, potestas imperandi separatur a vero naturalique principio, unde omnem haurit virtutem efficientem boni communis: lex de iis, quae facienda fugiendave sunt, statuens. majoris multitudinis permittitur arbitrio. quod quideni est iter ad tyrannicam dominationein proclive. Imperio Dei in hominem hominumque societatem repudiato, consentaneum est. nullám esse publice religionem, rerumque omnium, quae ad religionem referantur. incuria maxima consequetur. Similiter opinione principatus armata, facile ad seditionem turbasque labitur multitudo, frenisque officii et conscientiae sublatis. nihil praeter vim relinquitur; quae tamen vis tanti non est, ut populares cupiditates continere sola possit. Quod satis testatur dimicatio propemodum quotidiana contra soehdistas, aliosque seditiosorum greges, qui funditus permovere civitatis din moliuntur. — Statuant igitur ac definiant rerum aequi aestimatores, tales doctrinae proficiantne ad veram dignamque homine libertatem, an potius ipsam pervertant totamque corrumpant. Certe quidem opinionibus iis vei ipsa immanitate sua formidolosis, quas a veritate aperte abborrere. easdemque malorum maximorum causas esse vidimus, non omnes Liberalismi fautores assentiuntur. Quin compulsi veritatis viribus, plures eorum haud verentur fateri, immo etiam ultro affirmant. in vitio esse et pláne in licentiam cadere libertatem, si gerere se intemperantius ausit. veritate justitiaque posthabita ; quocirca regendam gubernandamque recta ratione esse, et quod consequens est, juri naturali sempiternaeque legi divinae subjectam esse oportere. Sed hic consistendum rati, liberum hominem subesse negant debere legibus. quas imponere Deus velit alia, praeter rationern naturalem, via. —