Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1888
Index
— 15 — qui examiui subjici nequeant, eo quod censeatur haud coiivenire ut vocentur, aut quia vocati abnuant, mentio eorumdem fit in actibus et curatur supplere eorum defectui per depositiones aliorum testium, qui de relato aut alia ratione noverint id, quod exquiritur. XXI. Quum collecturn fuerit quidquid opus sit ad factum et aecusati responsabilitatem constituendam, vocatur iste ad examen. XXII. In indiotione, nisi prudentia id vetet, exponuntur ei per extensum acousationes adversum eum collatae, ut parari valeat ad respondendum. XXIII. Quando autem ob accusationum qualitates, aut ob alia adjuncta prudens non sit in aetu intimationis eas patefacere, in hac solum innuitur euudem ad examen vocari ut sese excuset in causa, quae ipsum respicit uti accusatum. XXIV. Si judicio stitere abnuat, iteratur indictio. in quo eidem praeflgitur congruus perernptorius terminus, eique signiflcatur, quod si adhuc obedire renuat, habebitur ceu conturnax; et pro tali in facto acstimabitur, quatenus absque probato legitimo impedimento, istam quoque posthaberet intimationem. XXV. Si compareat, auditur in examine ; et quatenus inducfiones faeiat alicujus momenti, debent istae. quantum fieri potest exhauriri. XXVI. Proceditur inde ad eontestationeni facti criminosi, et conolusionum habitarum, ad retinendum accusatum criminosum lapsumque in relativis poenis canonicis. XXVII. Quum accusatus, tali inodo, habeat plenam cognitionem ejus, quod in actis extat contra se, ultra quod respondere possit. jure se defendendi a semetipso etiam uti valet. XXVIII. Potest quoque, si id expetat. obtinere praefixionem termini ad exhibendam defensionem cum memória in scriptis, praecipue quando ob dispositionem Art. XXIII. nequiverit paratus esse ad responsa pro sua excusatione. XXIX. Expleto processu, actorum instructor, restrictum coníicit essentialium conclusionum ejusdem. XXX. In die qua causa proponitur, est in facultate accusati faciendi se repraesentare et defendere ab alio Sacerdote aut laico Patrocinatore. antea approbatis ab Ordinario. XXXI. Quatenus praeventus constituere defensorem renuat, Ordinarius consulit constituendo aliquem ex officio. XXXII. Oefensor cauto notitiam haurit processus et restricti in Oancellaria, ut paratus sit ad defensionem peragendam, quae ante propositionem causae exhiberi potest in scriptis. Ipse quoque subjicitur oneri secreti jurati, quatenus Ordinario videatur indolem causae id expostulare. XXXIII. Transmittitur dein Procuratori flsoali processus et restrictus, ut munere suo ex officio fungatur; uterque Ordinario traditur qui plena causae cognitione adepta, diem constituit in qua disceptanda et resolvenda sit. curans ut accusatus certior de hoc fiat. XXXIV. Die constituta proponitur causa coram Vicario generáli, interessentibus Procuratore fiscali. Defensore et Oancellario. XXXV. Post votum Procuratoris Fisci et deductiones defensionis profertur senLITT. CFBC. 1888. 4