Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1888

Index

— 99 — eniin libertás nunquain homines ad oppriniendani veritatem, saepe ad indagandam ac pate­faciendam deducit. De ea, quam docendi libertatem nominant, oportet non dissimili ratione judicare. — Cum dubium esse non possit, quin imbuere animos sola veritas debeat, quod in ipsa intelli­gentiurn naturarum bonum est et flnis et perfeetio sita: propterea non debet doctrina nisi vera praecipere, idque tum iis, qui nesciant, tum qui sciant, scilicet ut cognitionem veri alteris afferat, in alteris tueatur. Ob eamque cansam eorum, qui praecipiunt, pláne officium est eripere ex animis errorem, et ad opinionum fallacias obsepire certis praesidiis viam. Igitur apparet. magnopere cum ratione pugnare, ac natarn esse pervertendis funditus men­tibus illám, de qua institutus est sermo, libertatem, quatenus sibi vult quidlibet pro arbitratu docendi licentiam; quam quidein Rcentiam civitati, dare publica potestas, salvo officio, non potest. Eo vei magis, quod magistrorum apud auditores múltúm valet auctoritas, et verane­sint, quae a doctore traduntur, raro admodum dijudicare per se ipse discipulus potest. Quauiobrem hanc quoque libertatem, ut honesta sit, certis finibus circumscriptam teneri necesse est; nimirum ne íieri impune possit, ut ars docendi in instrumentum corru­ptelae vertatur. — Veri autem. in quo unice versari praecipientibus doctrina debet, iniiini est naturale genus, supernaturale alterum. Ex veritatibus naturalibus, cujusmodi sunt prin­cipia naturae, et ea, quae ex illis proxime ratione ducuntur, existit humani generis velut commune patrimonium, in quo, tamquam fundamento íirmissimo, cum móres et justitia et religio, atque ipsa coniunctio societatis humanae nitatur, nihil tam impium esset tamque stolide inliumanum, quam illud violari ac diripi irnpune sinere. —Nec minőre conservandus religione maximus sanctissimusque thesaurus earum rerum. quasDeo auctore cognoscimus. Argumentis multis et illustribus, quod saepe Apologetae consueverunt, praecipua quaédam capita constituuntur, cujusmodi illa sunt: quaedam esse a Deo divinitus tradita; Unigeni­tum Dei Filium oarnem factum, ut testimónium perhiberet veritati; perfectam quamdam ab eo conditam societatem, nempe Ecclesiam, cujus ipsémét caput est, et quacum usque ad consummationem saeculi se futurum esse promisit. Huic societati commendatas omnes, quas ille docuisset, veritates voluit, hac lege, ut eas ipsa custodiret, tueretur, legitima cum auctoritate explicaret; unaque simul jussit, omnes gentes Ecclesiae suae, perinde ac sibi­metipsi, dicto audientes esse; qui secus facerent, interitu perditum iri sempiterno. Qua ratione pláne constat, optimum homini esse certissimumque magistrum Deum, ornnis fontem ac principium veritatis, item Unigenitum, qui est in sinu Patris, viam, veritatem, vitám, lucem veram, quae illuminat omnem hominem, et ad cuius disciplinam dociles esse omnes homi­nes oportet: Et erunt omnes docibiles Dei.*) — Sed in fi de atque in institutione morum divini magisterii Ecclesiam fecit Deus ipse participem, eamdemque divino ejus beneficio falli nesciam: quare magistra mortalium est maxima ac tutissima, in eaque inest non viola­bile jus ad magisterii libertatem. Revera doctrinis divinitus acceptis se ipsa Ecclesia susten­tans, nihil habuit antiquius, quam ut munus sibi dernandatum a Deo sancte expleret: eadem­*) Joan. VI. 45. 37*

Next

/
Thumbnails
Contents