Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1887

Index

— 26 — bus et quotidiana fere aeternae salutis suae pericula subeuntibus: „Quae sursum „sunt, quaerite, et non quae super terram." Quod monitum S. Ecclesiae si anno hoc singulariter cordi sumserimus laetosque poenitentiae fructus et speciosa sanctitatis opera in nobis mundo ter­restri et aeterno exhibuerimus: certe dignissime etiam ad obeunda illa jubi­laearia solemnia accedemus. Et dum haec omnia, salutem nostram gloriamque Omnipotentis bene promovere valentia, una Vobiscum recogito: non possum non laete salutare optima studia illorum e Clero meo, qui ad exemplum etiam aliorum piorum Ecclesiae hungarae sacerdotum laudandá industriá ad id intendunt, ut ad ma­joréra sacerdotalem perfectionem operandam et tum felicius procurandum sa­crum ministerium Consociationes Sacerdotum in Dioecesibus exsurgant, qua­rum membra statutis sibi amplioribus pietatis exercitiis, frequentiori ad Sacra­menta accessu, aptisque mutuae aedificationis mediis imitationem divini Magistri fidelius in vita sua exprimere conentur, sanctiorique sacerdotali servitiő glóriám Dei et propriam suam salutem efficacius promovere pergant. Omnino nonnisi laudare possum eximium hunc piorum Christi Mini­strorum zelum, — non tamen quasi secus deesse putarem sacerdotibus suffici­entia ad idipsum adpetendum et assequendum sive spiritualia incitamenta, sive potentia sanctum illum scopum assequendi adminicula. Si enim is est Consociationis talis scopus, prout passim indicatur, ut mem­bra ejus Christi vestigiis insistendo adorandum divini Magistri exemplum per­fectius sequantur, animas curae suae creditorum felicius ducant in via salutis, contra adversa autem quaeque praemuniant et defendant, sed et suam ipsorum salutem mutuis consiliis, virtutum sacerdotalium exemplis, precibus tutam red­dant, ac in dilectione Jesu sub potenti B. M. V. patrocinio juncti ad sanctiora semper assequenda se invicem potenter adjuvent: an aliud hoc est, quam quod quivis sacerdos, quin peculiaribus alicujus Consociationis rationibus moneatur et obligetur, continuo prae oculis habere debet, quod assequi sanctae vocationis suae ratione urgetur, ut sacrum ejus mi­nisterium in gremio et cum concursu Fratrum Consacerdotum prospere cedat?— Ipsá certe jam status nostri naturá id poscente genus sanctum esse jubemur ; — et qui multis titulis a mundo studiisque et nisibus ejus segregamur : necesse est, ut intimius invicem nectamur, superioribus nostris cum dilectione subdamur et in communem junctis studiis et conatibus coetum adunemur. Et quod optimi viri Consociationibus talibus praescribi volunt, ut scilicet membra earum per vices in unum conveniendo de rebus salutis, de curae anima­rum scopo et adminiculis, de scientificis et religiosis majoris momenti quaestio­nibus consilia conferant, se invicem ad perfectiora animent et aedificent: an non

Next

/
Thumbnails
Contents