Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1887
Index
— 23 VENERABILI ET HONORABILI CLERO MEO ARCHI-DIOECESANO SALUTEM ET PRAESULEAM BENEDICTIONEM ! Qu> nil magis opto, quam ut praesulea verba, paterni amoris et pastoralis sollicitudinis ductu ad Venerabilem Clerum meum et per hunc ad creditos mihi a Domino fideles, communis salutis nostrae felicius operandae scopo, dirigi solita, — nominatim vero ea, queis nanc instanté s. Ouadragesimae, cumulata aeternorum bonorum merendorum média nobis suppeditantis, tempore Vos alloquor, grata Vobis, Dilectissimi Comministri mei! acceptaque sint, sic autem benevolo Vestro affectu eadem complectente finem suum quanto plenius assequantur : singulari divinae pláne providentiae in magnis et minimis se manifestantis decreto attribuo, quod id hac vice singularius futurum laete ominari possim. Dum enim hisce ad Vos scribendis me accingerem: attulit cursor publicus luculentos admirabilis pontificae dilectionis testes: apostolicas litteras sub 30. Decembris anni elapsi ad me datas, quarum tenores hisce transscribere plus valet, quam longa dictione id explicare velle, quanta benignitate feratur erga nos — etiam minimos filios Suos — Maximus Pontifex ; cuius svavia verba ad initium novi huius anni sic ad nos directa si pio cordis sensu susceperimus et apostolicam providentiam illis expressam magná dilectione, et pia optimo Patri semper obtemperandi promtitudine, remereri studuerimus: maximam immortalibus animabus nostris utilitatem adferent, salutem nostram valenter operabuntur, sic autem summum simul quod omnes meos praesuleos labores animat et movet, desideriuin explebunt. Sonant autem sanctae hae missiles sic : „Dilecto Filio Nostro Ludovico S. R. E. Presbytero Cardinali Haynald „Archiepiscopo Colocensi" „LEO PP. XIII." „Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. Amantem „Nostri voluntatem, quam tuo ipsius, et Cleri populique Colocensis nomine re„centibus litteris profitebare, jucunde quidem complexi sumus: non quod eo „testimonio opus esset, cum probe cognoscamus animum vestrum, sed quia svave „est, praesertim in sanctioribus anni temporibus, ab iis, quos diligimus, et a qui,,bus diligimur, humanitatis officia renovari. Itaque a Nobis accipe non solum „grati animi significationem, sed fausta onmia, quibus Te et Colocenses tuos „vicissim prosequimur, orantes suppliciter Deum, ut vos maximis bonis augere „atque ornare perpetuo velit. Quorum auspicem et paternae benevolentiae No„strae testem Tibi illisque Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino „impertimus." LITT. CIRC 1887. • 5 Nr. 182. I. Litterae enoyolicae Quadragesimales.