Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1886
Index
— 92 — censuimus. Quae cum ita sint, de omnipotentis Dei misericordia, ac BB. Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus et singulis Ohristifidelibus, qui dictam Societatem in quacumque Germaniae, vei Austriaci Imperii Dioecesi in posterum ingrediuntur, die primo eoruin ingressus, si vere poenitentes et Confessi Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum sumpserint, Plenariam: ac tam iuscriptis, quam pro tempore inscribendis dicta in Societate Sodalibus, sacerdotibus praesidibus, magistris et benefactoribus pariter in Germaniae, Austriacique Imperii Dioecesibus existentibus, si vere quoque poenitentes, et confessi, ac S. Oommunione refecti die festő S. Joseplii. et die anniversario fundationis eiusdem Societatis, vei Dominica immediate sequenti a primis vesperis usque ad occasum solis dierum huiusmodi singulis annis devote visitaverint, ibique pro Ohristianorum Principum concordia, haeresum extirpatione, peccatorum conversione, ac S. Matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces eífuderint, quo ex liisce die id egerint, plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam, et remissionem misericorditer in Domino concedimus. Insuper dictis earndem in societatem nunc, et pro tempore adlectis, aliisque, quos supra recensuimus Fidelibus corde saltem contritis qualibet per annum feria secunda psalmum Miserere recitaverint, et quoties quodlibet bonum opus, vei iuxta societatis instituta, vei in eius utilitatem, incrementurnque exercuerint, centum dies de iniunctis eis, seu alias quomodolibet debitis poenitentiis in forma ecclesiae consueta relaxamus. Quas omnes, et singulas indulgentias, peccatorum remissiones, poenitentiarumque relaxationes etiam animabus fidelium in purgatorio detentis per modum suffragii applicari posse in Domino elargimur. Praesentibus ad Decennium tantum valituris. Volumus autem, ut praesentium litterarum transsumptis, seu exemplis, etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae praemunitis eadem prorsus adhibeatur fides, quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae, vei ostensae. Dátum ROMAE apud S. Pestrum sub annulo Piscatoris die XIX. Decembris MD00CLXXXIV. Pontificatus Nostri Anno Septimo. — Pro DOMINO OARD. OHISIO, A. Trinchieri Substitutus. Coloczae, die 2-a Augusti 1886. In absentia Suae Eminentiae Oardinalis et Archi-Kpiscopi : Joannes Majorosy m. p. Pro-Vicarius Generális. i