Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1886

Index

— 59 —' i llustrissimus ae Reverendissimus Dominus Joannes Majorosy, consecratus Episcopus Tin­niniensis, et Auxiliaris meus mensibus Majo et Junio anni curr. in pluribus Archi-Pioece­seos uieae parochiis Sacramentuin Confirmationis adjuvante Deo adininistrabit. Quodipsuin concernentibus DD. Curatis liisce significans, simul e re esse censui sequentia in memóriám revocare. Perbene sciens ad partes ofíieii mei pertinere, ut fidelibus curae meae creditis et de fonté baptismatis renatis Confirmationis Sacramentum dispensetur: conabar etiam huic obli­gationi satisfacere, dum pluribus annis signanter: 18(38. 1872, 1873, 1874, 1875,1876. 1877, 1878, 1879, 1880, 1881, 1882, 1883, et 1885, hocce Sacramentum in onmi­bus Arcbi-Dioeceseos meae parochiis jam etiam trina vice sive in persona, sive por Episcopos meos Auxiliares administravi. Quale sacerrimum munus hoc etiam anno sollicite exsequendum dum fidelibus suis annunciaturi sunt sacri animarum Curiones: bene memorabunt verba relationem, quae inter Baptismum et Confirmationem intercedit, in decreto Gratiani (canon. 2.) sic adumbran­tia: „Spiritus Sanctus, qui super aquas Baptismi salutifero descendit illapsu, in fonté pleni­„tudinem tribuit ad innocentiam: in Confinnatione augmentum praestat ad gratiam. Et quia „in hoc mundo tota aetate victuris inter invisibiles hostes et pericula gradiendum est. in „Baptismo regeneramur ad vitám, post baptismum confirmamnr ad pugnarn; in Baptismo „abluimur, post baptismum roboramur. Et quamvis continuo transituris sufficiant regenera­„tionis beneficia, victuris tamen necessaria sunt Confirmationis auxilia. Regeneratio per se „salvat mox in pace saeculi recipiendos: Confirmatio armat et instruit ad agones mundi „hujus et praelia reservandos." Intelligent inde fideles, quod anima hominis, sicut in Baptismate vitám et originalem innocentiam recuperat, ita per Confirmationis Sacramentum validior reddatur, ut carni, mundo, diabolo et tentationibus ejus efficaciter resistere possit, quod item etiamsi Sacra­mentum Confirmationis ad aeternam salutem consequendam absolute necessarium haud sit, graviter tamen peccaret, qui opportuna occasione se offerente illud suscipere negligeret. Quae omnia, sicut et alia ad doctrinam de Confirmationis Sacramento et ad modum pie suscipiendi ejusdem adtinentia ductu etiam Catechismi ut Confirmandis debite inculcen­tur: Domini Curati extraordinarias et publicas in Ecclesia instructiones diligenter asserva­bunt, exposituri Sacramenti hujus notionem, materiam, formain, ministrum, etfectum, ac caeremonias externas tani ex parte conferentis, quarn suscipientis, et quidem quanto cla­riore, et ad capacitatem confirmandorum aecommoda methodo, ut non solum isti rectam de hoc Sacramento ideám nanciscantur, eoque ardentiori ejus suscipiendi desiderio <lucantur, sed etiam in confirmatis aniinus contra oniiies animae et fidei nostrae hostes alacrius dimi­candi augeatur. Serio dein suadebunt confirmandis, ut, quum Sacramentum hoc unum e Sacramentis vivorum sit in statu gratiae suscipiendum, praevie sacram Confessionein con­trito corde peragant, Sanctissimumque Eucharistiae Sacramentum devote sumant, sacrum LITT. CIEC. 1886. 13 Nr. 1020. Administratio Sacramenti Confirmatio­nis.

Next

/
Thumbnails
Contents