Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1886
Index
— 28 — „omneni cum dissidentibus in rebus sacris et divinis corainunionem devitare. Quare a cunctis „iis concedendis aut perficiendis cavebunt, a quibus dictamine sacrorum canonurn, decretis „item summorum Pontificum prohibentur. Noverint igitur sacerdotes Missae Sacrificium, „quum id bonum sit communioni sanctorum proprium, 110 mi ne ecclesiae offerri non „posse pro illis, qui ab ecclesia catholica alieni ex hac vita decesserunt, neque funera „i p s 0 ru m r i t u e c c 1 e s i a s t i c 0 c e 1 e b r ari, quod ipsum Rituálé Romanum atque „Sumrni Pontiflces Martinus V. et Gregorius XVI. sub interminatione etiam censurae prohi„buerunt. Ab exacta hujus disciplinae observantia nullo se sinant humano respe„ctu, pollicitationibus aut blandimentis abduci, quoniam inter dispensato„res mystei'iorum, dicente gentium Apostolo, plurimum quaeritur, ut íidelis quis inveniatur." b) Indulgentia dicto capite in acatholicorum funeribus antea concessa ex eo potissimum tempore originem suam trahit, quo apud nos haeretici a potestate civili tolerati quidem fuerant. publicö tainen religionis ipsorum exercitio ad certa quaedam loca restrictő, in magna regni parte vi legis civilis subjecti manebant parocho catholico functiones, ut ajunt, stolares respectu illorum liaud raro peragere vocato. Quum vero in praesentiarum oinnes acatholici in Hungaria degentes in distinctos coetus ecclesiasticos propriis ministris instructos coaluerint. nulla amplius ratio superest, quae talis indulgentiae exercitium suaderet. c) Leges eiviles apud nos recens conditae eo vergunt, ne unius religionis ministri intuitu alterius confessionis asseclarum sacris operentur : cuius rei ne vei ansa un quam emergat, cives acatholici fundarnento articuli 58. legis anno 1868. conditae ita coetus suos sacros constituerunt. ut haud facile in Hungaria acatholicus inveniatur, qui non alicujus communitatis ecclesiasticae membrum sit et suum non liabeat religionis ministrum. d) Caput illud, de quo ago, non tantum in Romano aliisque extra Hungáriám typo impressis, verurn etiam in recentissimo Strigoniensi, anno 1858. edito, Ritualibus omnino desideratur, — neque, uti jam supra memoravi, in neoedendum Rituálé Provinciáé Colocensis assumtum est, E dictis vero id simul patet: a sacris Arcbidioecesis meae Ourionibus acatholicorum funera de regula nunquain celebranda, sed propriis illorum ministris relinquenda esse; eo solum casu excepto, quo quis acatholicus aegre decumbens coram duobus saltim testibus fidem catholicam professus, antequam conditionibus lege civili praescriptis satisfacere potuisset, e vivis decederet. Talis enim de jure ecclesiastico pro catholico omnino habendus est. Et licet id ipsum e respectu legis etiam civilis. casum talem minimé providentis, per epikeiam merito dici posse videatur: ad praecavenda nihilominus qualia-qualia dissidia in tali etiam casu praevius ministri acatholici consensus per decedentis cognatos aut haeredes expetendus est. — (Confer Caput. XXIV. Protoc. Oonsultationis Oleri A.-Dioecesani 16-a Oct. a. 1878. habitae. In Collectione Statutorum a. 1880. edita pag. 96. sq.) Possent tamen quandoque tales emergere casus, ut corpus cujusdam acatholici, nisi interventu sacerdotis catholici sepeliatur. nimis diu insepultum manere, aut sepulturá prorsus laicá populo nostro summopere exosá condi deberet. quod eveniret, si v. gr. in ambitu