Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1886

Index

„Sed perniciosa illa ac deploranda rerum novarum studia, quae saeculo XVI excitata sunt, eum primum religionem christianam miscuissent, mox naturali quodam itinere ad pliilo­sophiam, a philosophia ad omnes civiliscommunitatis ordines pervenerunt. Ex hoc velut fonté repetenda illa recentiora effrenatae libertatis eapita, nimirura in maximis perturbationibus superiore saeculo excogitata in medioque proposita, perinde ac principia et fundamenta növi juris, quod et fűit antea ignotum, et a jure non solum christiano, sed etiam naturali plus una ex parte discrepat. — Eorum principiorum illud est maximum, omnes homines, quemadmodum genere naturaque similes intelliguntur, ita reapse esse in actione vilae inter se pares; unumquemque ita esse sui juris, ut nullo modo sit alterius auctoritati obnoxius: cogitare de re qualibet quae velit, agere quod lubeat, libere posse: imperandi aliis jus esse in nemine. His informata disciplinis societate, principatus non est nisi populi voluntas, qui, ut in sui ipsius unice est potestate, ita sibimetipsi solus imperat: deligit autem, qui­bus se committat, ita tamen ut imperii non tam jus, quam munus in eos transferat, idque suo nomine exercendum. In silentio jacet dominatio divina, non secus ac vei Deus aut nullus esset, aut humani generis societatem nihil curaret; vei homines sive sin suli, sive sociati niliil Deo deberent, vei principatus cogitari posset ullus, cujus non in Deo ipso caussa et vis et auctoritas tota resideat. Quo modo, ut perspicitur, est respublica nihil aliud nisi magistra et gubernatrix sui multitudo; cumque populus omnium jurium omnis­que potestatis fontéin in se ipse continere dicatur, consequens erit, ut nulla ratione offlcii obligatam Deo se civitas putet; ut religionem publice profiteatur nullám; nec debeat ex plu­ribus quae vera sola sit, quaerere, nec unarn quamdam ceteris anteponere, nec uni maximé favere, sed singulis generibus aequabilitatem iuris tribuere ad eum íinem, dum disciplina rei­publicae ne quid ab illis detrimenti capiat. Oonsentaneum erit, iudicio singulorum permit­tere omnem de religione quaestionem; licere cuique aut sequi quam ipse malit, aut omnino nullám, si nullám probet. Hinc profecto illa nascuntur; exlex uniuscujusque conscientiae iudicium; liberrimae de Deo colendo, de non colendo, sententiae; inflnita tum cogitandi, tum cogitata publicandi licentia." „His autem positis, quae maximé probantur hoc tempore, fundamentis reipublicae > facile apparet, quem in locum quamque iniquum compellatur Ecclesia. — Nara ubi eum eiusmodi doctrinis actio rerum consentiat, nomini catliolico par cum societatibus ab eo ali­enis vei etiam inferior locus in civitate tribuitur: legum ecclesiasticarum nulla habetur ratio: Ecclesia, quae iussu mandatoque Jesu Christi docere omnes gentes debet, publicam populi insti­tutionem iubetur nihil attingere. —De ipsis rebus, quae sunt mixti juris, per se statuunt guber­natores rei civilis arbitratu suo, in eoque genere sanctissimas Ecclesiae leges superbe con­temnunt. Quare ad jurisdictionem suam trahunt matrimonia christianorum, decernendo etiam de maritali vinculo, de unitate, de stabilitate conjugii: movent possessiones clericorum, quod res suas Ecclesiam tenere posse negant. Ad summám, sic agunt cum Ecclesia, ut socie­tatis perfectae genere et juribus opinione detractis, pláne similem habeant ceterarum com­munitatum, quas respublica continet : ob earnque rem si quid illa juris, si quiu possidet LITT. CIEC. 1886. 2

Next

/
Thumbnails
Contents