Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1884

Index

— 104 / „saecularis revolutio anni 738. U. 0. recurret. Quum juxta superius clicta primus aerae „vulgáris annus 754. U. 0. anno respondeat, hinc, si scire cupimus, quotus nuno Urbis „conditae annus currat, ad 753 add ere debemus 1884, unde 2637 annos obtinebimus, „de quibus 738 subtrahendo inveniemus modo 1899-um a nativitate 13. V. Mariae annum „labi, ac proinde anno futuro, seu 1885. die 8-a Septembris, undevigesimum aere Mari­„anae saeculum completum iri. Hac ergo die centenárium nativitatis Deiparae celebran­„dum foret. Quodsi vero etiam immaculatae Ejus conceptionis solemnia saecularia obire „libet, liaec novem mensibus prius, seu in diem 8-am Decembris anni 1884. inciderent. „Quod, ut ad majorem Dei laudem et glóriám, ad ampliorem Immaculatae Dei­„genitricis honorem et venerationem, ad uberius item Ecclesiae sanctae decus et emo­„lumentum cedat, ex intimo corde precamur. — Coloczae, die 16-a Januarii, 1884. — „P. Athanasius Bosizio Societatis Jesu Presbyter, Academiae Philosophico-Medicae S. „Thomae Aquinatis Eomae institutae Sodalis. Julius Városy Archi-Dioecesis Colocensis „Presbyter, SS. Theologiae Doctor, Históriáé Ecclesiasticae et Juris Oanonici in Seminario „dioecesano Professor." Accesserunt supplicationi nostrae plurimi Episcopi, Archiepiscopi, Cardinales e variis Europae partibus et numerosa piorum fidelium cohors, quorum omnium vota beni­gne suscipiens Beatissimus Páter Noster, etsi pro magna sua sapientia opportunum haud viderit iisdem ad litteram respondere, detulit tamen, in quantum triduanam, uti jam e benignissimo Rescripto intellexistis, devotionem circa Natae B. Mariae Virginis solemnia anno hoc peragendam pro universo Orbe praescripsit, quam simul cum fídelibus curae Vestrae creditis pie celebrabitis ea ratione, ut diebus 6-á, 7-á et 8-á Septembris Sacrum Cantatum horá consvetá solemniter asservetur, laudes Sanctissimae Deiparae congruis sermonibus sacris celebrentur, vernaculáque linguá recitentur cum populo preces et can­tentur hymni in honorem ejusdem, et lucrandarum Indulgentiarum a SS. Domino Nostro concessarum conditiones pie expleantur. Ad quae debite praeparanda praevie jam die scilicet 31-á Augusti i. e. Dominica XIII. post Pentecosten praemoneatur populus ex ambone, ut diebus dictis ad Ecclesiam congregari et SS. Virginis patrocinium amplioribus fervidioribusque devotionis actibus mereri, sibique singulariter utile praestare conetur. — Die autem 5-á Septembris post Salutationem Angelicam vesperi pulsu omnium carnpanarum acltenti reddantur fideles, ut ad proxime instantes triduanas devotiones se debite disponere satagant. Quali pietati nostrae Dominus benedicere et illám pro honore Sanctissimae Matris Virginis ac Christifidelium salute efficacem praestare dignetur! Dátum Coloczae, Eesto Sancti Ignatii, anno salutis 1884-0. LUDOVICUS m. p. Cardinalis, Archi-Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents