Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1884

Index

— 104 / „templo Sanctae Mariae supra Minervám jussu ejusdem Sanctissimi Domini, propediem „erunt celebranda. Concessitque fidelibas, pro qualibet vice septem annorum ac septem „quadragenarum Indulgentiam ; quotidie vero interessentibus. et intra triduum confessis ac „sacra synaxi refectis, et ad mentem Sanctitatis Suae Deum orantibus, plenariam Indulgen­„tiani semel lucrandam, etiam animabift in purgatorio detentis applicabilem. Yoluit autem „hujusmodi triduana festa in Lauretana Basilica omnino peragi: quocirca magnopere pro­„bavit ut a die prima proxime futuri mensis Septembris ad decimam Decembris inclusive ..piae peregrinationes in eundem finem ad praefatum Sanctuarium Lauretanum instituantur; „concessa. in omnibus ut supra, de thesauro Ecclesiae plenaria Indulgentia semel lucranda. „Haec dum pro mei muneris ratione Amplitudini Tuae commununico, Eidem fausta „omnia precor a Domino. — Romae, in Solemnitate Pentecostes, die 1-a Junii 1884. — „D. Cardinalis Bartolinius S. R. C. Praefectus. Laurentius Salvati S. R. C. Secretarius," E pie et reverenter lectis his litteris apparet, Sanctissimum Dominum Xostrum pro paterno suo more nunc quoque clementissime respexisse ad preces humilium famu­lorum famularumque suarum, qui copiosissimi e Ohoro Episcopali fideliumque in omnibus fere Europae regionibus gi'ege in una supplicatione coaluerunt, ut scilicet memória Xatae S. Deiparae dispositis proximo tempore per Orbem solemnibus devotionibus festiviori more celebrari jubeatur. Preces tales per me nomine etiam Cleri et populi Colocensis Sanctissirno Do­mino primum quidem exeunte praeterito mense Decembri. dum Optimum Patrem Romae genutlexus salutabam. oretenus propositae fuerunt. — et nonnisi postquam ab Eodem Sanctissirno non modo indultum obtinui easdem scripto praesentandi, sed jussum etiam recepi. ut supplicationi meae historicam elucubrationem de probabili tempore nativitatis B. Mariae Yirginis a viris rerum bistoricarum singulariter gnaris concinnatam adderem, gaudens id feci sub 27-á Januarii sequentis tenoris bumillimas litteras ad pedes throni pontificii deponendo : „Beatissime Páter! Avitam gentis hungarae pietatem sequor. sed et npostolicis „Sanctitatis Vestrae enunciationibus recentissime factis congruenter me agere puto, dum „nomine etiam boni mei Cleri et fidelis Archidioecesium mearum populi B. V. Mariae „cultum ab olim in hungara gente tlorentem nova, et singulari quádam ratione agi desi­„dero. hocque fine apostolicam Sanctitatis Vestrae dispositionem de genu humillime expeto. „Quod audentius faciendi animum mihi, uti iáin supra innui, addit id , quod „Sanctitas Vestra pro insigni Sua in B. Virginem Deigenitricem devotione et piissimo „Suo — uberiores Cultus Mariani fruetus Orbis christiani populis asserendi — studio .mensem Octobrem singularibus pietatis operibus Reginae coelorum sacrari voluerit, „ultimisque pláne his diebus ordinaverit, ut reliquis suavibus Sanctissimae Matris Dei „appellationibus in litaniarum serie cantatis nova pergrata his verbis adderetur: ..Regina „Sacratissimi Rosarii" „ora pro nobis." „Gratias Sanctitati Vestrae de genu referimus pro continua hac cura, quá pro­15*

Next

/
Thumbnails
Contents