Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1884

Index

„bus persaepe institutis et legibus: christianae sapientiae adversantur immanes opinionum „novitates, ita pláne ut et sua cuique et publica tuenda salus sit adversus hostes acer­„rimos, extrema virium coniuratos experiri. Vere igitur huius tanti proelii complectentes „cogitatione. eertamen, nunc maximé intuendüm animo esse censemus in Jesum Christum „Dominum Nostrum. <|ui qno Nos ad imitationem erudiret sui, factus in agónia pro­„ lixhis orabat. „Ex variis autem precandi rationibus ae formulis in Ecclesia catbolica pie et „salubriter usitatis, ea, quae Rosarium Mariale dicitur, multis est nominibus commen­„(labilis. In quibus, quemadmodum in Litteris Nostris Encyclicis confirmavimus, illnd „permagnnm, qnod est Rosarium praecipue implorando Matris Dei patrociuio adversus ,. Iiostcs catholici nominis institutum: eaque ex parte nemoignorat, sublevandis Ecclesiae „calamitatibus idein saepe et multum profuisse. Non solum igitur privatorum pietati, sed „publicis etiam temporibus est magnopere consentaneuni, istud precandi genus in eum „restitui honoris locum, quem din obtinuit, cum singulae christianorum familiae nullum „sibi abire diem sine Rosarii recitatione paterentur. His Nos de cansis omnes hortaniur „atque obsecramus, ut quotidianam Rosarii consuetudinem religiose et eönstanter insi­„stant : itemque declararaus, Nobis esse in optatis ut in Dioeceseon singularum ternplo „principe quotidie, in templis Cutlialibus diebus festis singulis recitetur. Huic autem „excitandae tuendaeque exercitationi pietatis magnó usui esse poterunt familiae Ordinum „religiosorum, et praecipuo quodam iure suo sodales Dorniniciani: quos omnes pro ciM'to „habemus tam fructuoso nobilique offlcio minimé defutnros. „Nos igitur in honorem magnae Dei genitricis Mariae; ad perpetuam recoi-da­„tionem implorati ubique gentium per mensem Octobrem a purissimo Eius Gorde prae­„sidii; in jierenne testimoniura amplissimao spei. quam in Parente amantissima reponi­„nius; ad propitiam eius opem magis ac magis in dies impetrandam. volmnus ac decer­„nimus. ut in Litaniis Lauretanis, post invocationem, Regina mte labe origimli cmcepta, „addatur praeconium, Regina sacratissimi Rosarii, ora pro nobis. „Volumus autem, ut hae Litterae Nostrae íirniae rataeque, uti sünt. ita in poste­„rum permaneant : irritum vero et inane futurum deoernimus, si (púd super his a <pio­„quam contigerit attentari : contrariis non obstantibus quibuscumque. „Dátum Romae, apud S. Petrum . sub annulo Piscatoris, die XXÍV. Decembris, „An. MDGOOLXXXIII. Pontiflcatus Nostri Anno Sexto. TH. GAED. MERTEL." Quod hisce cum eo notum reddo, qnod praeconium dicturn Litaniis Lauretanis omnino inserendum veniat. secus vero nec nos quidquam magis desideremus, quam ut possibile fiat pio iIli Sanctissimi Domini Nostri voto satisfacere, ut Rosarium in principe templo quotidie, in templis curialibus quövis die festő recitetur. Ooloczae, die 9-a Mártii 1884. LUDOVICUS, 11:1. p. Oardinalis, Archi-Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents