Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1884

Index

33 — _Reverenter susceptum Apostolicum Decretum Urbis et Orbis, Epiphaniae anni currentis festő editum Venerabili et Honorabili Olero Saeculari et Regulari Archi-Dioecesium mearum hisce cum eo notuin reddo, ut piissimo Sanctissimi Domini Nostri mandato conformiter quivis Sacerdos sive in Ecclesiis publicis, sive in Sacellis privatis 8. Missae Sacrificium sine cantu celebraturus preces decreto hoc praescriptas finita Missa flexis genibus recitet. Sonat autóm Decretum sic : „DECRETUM URBIS ET ORBIS Iam inde ab anno MD000LIX sa. me. PIUS PP. IX. ad impetrandam Dei opem, quam tempóra difficilia et aspera flagitabant. praecepit, ut, in templis omnibus Ditíonis Pontiflciae, certae preces. quibus sacras Indulgentias adiunxerat, peracto sacrosancto Missae sacriflcio, recitarentur. iam vero gravibus adhuc insidentibus malis, nec satis remota suspicione gi'aviorum. cum Ecclesia catholica singulari Dei praesidio tantopere indigeat. Sanctissimus Dominus Noster LEO PAPA XIII. opportunum iudicavit. eas ipsas preces nonnullis partibus immutatas toto orbe persolvi, ut quod christianae reipublicae in commune expedit, id communi prcce populus christianus a Deo contendat. auctoque supplicantium numero divinae beneflcia misericordiae facilius assequatur. — Itaque Sanctitas Sua per praesens Sacrorum Rituum Congregationis Decretum mandavit. ut in posterum in omnibus tum Urbis, tum catholici orbis Ecclesiis preces infra scriptae. ter centuin dierum Indulgentia locupletatae, in tine cuiusque Missae sine cantu celebratae, tiexis genibus recitentur, nimirum : „Ter A ve Maria, etc. Deinde dicitur semel Salve Regina. etc. et in fme : y. Ora pro nobis. sancta Dei Genitrix, Ijt. Ut digni efficiamur promissionibus Christi. OREMUS Deus, refugium nostrum et virtus, adesto piis Ecclesiae tuae precibus, et praesta; ut, intercedente gloriosa et Immaculata Virgine Dei genitrice Maria, beato losepho, ac beatis Apostolis tuis Petro et Paulo et omnibus Sanctis, quod in praesentibus necessi­tatibus humiliter petimus, efticaciter consequamur. Per eumdem Christum Dominum nostrum. I^'. Amen." Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die Epiphaniae Domini VI. lanuarii MDCCCLXXXIV. D. Cardinalis Bartolinius S. R. C. Praetectus. L.' f S. — Laurentius Salvati S. R. C. Secretarius." Pudapestini, sub regni Comitiis, die 21-a Februarii. 1884. LITT. (.'IRC. 1884. LUDOVICUS, m. p. Cardinalis, Archi-Episcopus. 7 Nr. 484. Preces post Missam reei­tandae.

Next

/
Thumbnails
Contents