Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1882

Index

— G7 — tione et caussa versantur, cum nulla lege hodie iubeantur omnibus diebus festis sanctum Sacrifl­ciurn in Cathedrali templo peragere. Quamquam vero minimé necessarium, opportunum tamen ducimus declarare, ea quae supra constituta sunt, ad Episcopos non spectare, qui Titulares dicuntur, quique ad dignitatem episco­palem promoti, ideo a Romano Pontiflce titulo decorantur Ecclesiarum Cathedralium, quae olim íloientes, nunc Clero populoque catholico destituuntur, ne scilicet antiqua earum dignitas et me­mória penitus deleatur. Cum enim ipsi sedium suarum possessionem non capiant, qua dumtaxat suscepta muuus, de quo diximus, Episcopi implere tenentur, 1 cumque nullus neque Clerus neque populus eoruin regimini tradatur, satis constat, eos uti carent usu atque exercitio potestatis ex episcopali consecratione acceptae, ita etiam haud esse officiis atque oneribus curae episcopalis obnoxios. Sed tamen si aequitatis caritatisque episcopalis ratio habeatur, non potest non consen­taneum videri, eos etiam interdum sacrificum offerre, ut respiciat Deus miseram Ecclesiarum illarum conditionem, quarum titulo et nomine ipsi honestantur. Huic rei optime congruunt quae a Pio VI Decessore Nostro in consecratione Episcopi Cyrenensis die IV Octobris an MDCCLXXVIII in Basi­lica Ostiensi dicta sunt : cum scilicet enumerans caussas ob quas Apostolica Sedes Ecclesias atiain ab iníidelibus occupatas conferre sólet, „oportere, inquit, aliquem existere cui singulariter incumbat, „si non regere captivam illám miseri gregis portionom, preces saltem ac lacrymas pro eadem ad „misericordiarum Patrem assidue cffundere". Volumus autem praesentes Litteras, omniaque et singula in iis contenta inviolabiliter observari, et de subreptionis, obreptionis, aut cuiuscumque invaliditatis vitio intentionisque Nostrae et quocumque alio defectu a quoquam notari, impugnari, vei in controversiam vocari nullo unquam tempore posse; sublata cuilibet aliter de his iudicandi et defiuiendi potestate: et quidquid secus super his contigerit attentari, irritum et inane deceruimus. Non obstantibus Constitutionibus ot Ordinationibus Apostolicis, etiam in geueraübus Conciliis editis, nec non Caucellariae Apostolicae regulis, statutis quoque etiam iuratis, consuetudmibus etiam immemorabilibus, atque indultis etiam Apostolicis quomodolibet hactenus concessis, ceterisque contrariis quibuscumque. Atque hae Litterae Romae publicatae perinde babeantur ac si unicuique eorum, quos concernunt, personaliter intimatae et notificatae fuissent. Nulli ergo bominum liceat hanc paginam Nostrarum Ordinationum et Constitutionum infringere, seu eidem ausu temerario contraire. Si quis autein hoc attentare praesumpserit, indig­nationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ius se noverit incursurum. Dátum Rcmae apud Sanctum Petrurn, anno Incarnationis Doininicae millesimo octingen­tesimo octuagesimo secuudo, IV Id Iunii, Pontificatus Nostri Anno V. C. CARD. SACCONI PRO­DATARIUS - TH. CARD. MERTEL VISA DE CURIA I. DE AQUILA E VICECOMITIBUS Loco f Plumbi Reg. in Secret. Brecium L CüGNONIUS. Coloczae, die 16-a Julii, 1882. , S. C. Rit. in Marser. 12 NOT. 1831. ;

Next

/
Thumbnails
Contents