Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1882

Index

— 4 — secrari insuperhabeant : iam in se patulum est, illud divinis christiauae familiae recte ordinatae conditionibus contraire, — in certis autem locis regnisque spectatő populi geniö summopere per­niciosuui evadere et ad vitám popularem societatemque civilem, christianő suö charactere exuen­dam (pro magnó culturae aevi nostri, quae in radice et origine sua christiana est, christiana manere debet, damiio) plurimum conferre. Quod quidem in haud paucis sicut aliorum Regnorum, ita nomi­uatim Borussiae praesertim protestanticae oris funestó modö evenisse, ipsae piae inter Protestautes animae lugent et queruntur. Queis cunctis consideratis sicut laudando zelo egerat annö praeterlapsó Curatus totius fere Ecclesiae Hungarae Clerus publicis protestationibus tristes conatus matrimonium civile in Hungá­riám lege introducendi impugnans : ita Praesules etiam ab annis iam tempore locisque suis instant, ut calamitatem hauc a christiana populi nostri vita arcere succedat. IV. Quod vi legis a. 1868-i art. 53-o infaustő omine dispositum et Codice poenali politiali anni 1879. art. 40-o §. 53. sanctione provisum fuerat, ut scilicet proles e mixtis matrimoniispro­genitae religionem parentum suorum juxta sexurn sequi debeant, nec ante completum 18-vum aetatis annum alii religioni, alii Ecclesiae adscribi possint: tunc jam dum leges illae ferrentur sicut per alios Praesules ita per me quoque ad Tabulam Magnatum vehementius impetitum ast frustra fue­rat, — nunc autem tristes illas sequelas, ad quas tunc proloquentes respeximus, jam ferre pergit. Parentes enini, naturali suo in educationem prolium suarum jure orbati, huic pro conscientiae suae ratione providere vetantur; — sacri autem Curiones, qui sublimi suae missioni conformiter pro catholica educatione prolium sive catholicö genitore sive catholicil genitrice procreatarum zelant, talesque sibi per parentes ad baptismum oblatas sacrö regenerationis lavacrö sanctificant, uti do­lentes experimur, ad tribunalia ducti, otiamsi caus;l non cadunt, gravibus tamen vexationibus molestantur; — qui vero damuationis sententia feriuntur, mulctae pecuniariae subjecti vei carce­ribus maucipati indignissime lacessuntur. Ad miserandum hunc rerum statum, in quo praepediendo — dum leges illae rogarentur — licet gravius prolocuti vane desudabamus, corrigendum nil negleximus Praesules Ecclesiae, tum singuli tum simul cuncti ore scriptoque insistentes apud Ministerium Huiigancuin, ut quod malö omine statutum fuerat, id libertati conscientiae conjugum et parentum convenienter reformetur, novellaque lege injusto rigori civilis potestatis in fórum conscientiae iii­volantis modus ponatur, naturalis parentum quoad religiosam prolium suarum educationem juris justus habeatur respectus. Et qui in hac linea nil hucdum intentatuoi reliquimus : porro etiam omue quod fleri possit agemus, ut — quantum in nobis est — justior rectiorque rerum status praeparetur, stabiliatur. Y. Magna sünt, de quibus hucdum verba feceram, et quum sive ad universam Christi Eccle­siamsaluteetsortoBeatissimiPatris Nostri intimius alfectam, sive ad particularem nostram, quae in Hungaro solo rutilantium Patriae nostrae Sanctorum et Sanctarum virtutibus piaque populi nostri religione sacrato glóriám Dei operatur, propius adtineant, merito animos nostros sollicitudiuem­que captos tenebant. Sod quae proxime curas uostras occupant, heic domi nostrae sunt; sunt

Next

/
Thumbnails
Contents