Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1882
Index
- 59 illám caedem, cujus, ubi furor constitisset, ipsos puduit auctores, conscientia officii impulit Martinum IY, ut Siculos itemque Petrum Arragonium aliquanto severius pro merito ipsorum adhiberet. Nihilominus tamen eam severitatem et ipse Martinus et Honorius IV, Nicolaus IY, Bonifacius VIII lenitate et misericordia mitigarunt : iidemque non antea quiescere visi sunt, quam, omnibus iis controversiis per litteras legationesque compositis, Siculorum saluti et legitiraae libertati, quantum fieri poterat, consuluerunt. Quibus ex rebus manifestum est, quod Vos, Venerabiles Fratres et Dilecti Filii, verissime dixistis, fautores injusti dominatus popularis invidiae concitatores appellari Romanos Pontifices nisi per summám injuriam non potuisse. In quo quidem Decessores Nostri justioribus judicibus usi sunt iis ipsis hominibus Siculis, qui, recenti adhuc caede, Sedem Apostolicam fidentibus animis implorandam censuerunt. Haec commemorare voluimus, ut de tot tantisque injuriis Ecclesiae et Pontificatui Romano impositis querelas Nostras publice testaremur : eodemque tempore ut vos intelligeretis, gratas admodum accidisse Nobis communes litteras vestras, quibus easdem injurias summa voluntatum concordia Nobiscum pariter deploratis. Apparent in iis litteris episcopalis vestigia virtutis, cujus ^ratia forsan ignoscentior posteritas erit eorum temeritati, qui nihil dubitarunt Romanum Pontiflcatum, hoc est nobilissimum et maximum Italiae decus, incesto ore lacerare. Ceterum ex hoc ipso magis ac magis perspicitis, quod superiore mense februario monuimus, quauta vigilantia providere oporteat, ut fides catholica in tanta iniquitate temporum apud Italos conservetur. Pergite itaque, Yenerabiles Fratres et Dilecti Filii, fortiter pro juribus Ecclesiae propugnare, mendacia improborum convincere, fraudes detegere, Siculosque universos in fide et amore retinere hujus Apostolicae Sedis, unde iis, beneficio Apostolorum, christianae sapientiae lumen affulsit. Divinorum munerum auspicem et praecipuae benevolentiae Nostrae testem Yobis, Venerabiles Fratres et Dilecti Filii, et populis curae fideique vestrae concreditis Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus. Dátum Romae apud S. Petrum die XXII Április A. MDCCCLXXXII, Pontificatus Nostri Anno Quinto. LEO PP. XIII. Coloczae, die 17-a Junii, 1882. -Breinfolk Michael, parochia Kolluth sponte resignata, servatis ei Vice-Archi-Diacon. muneris Nr. 1630. honoribus, in statum quietis positus. — Láng Martinus, parochus Csataljensis in districtus Szán- p ersonaies in tova Vice-Archi-Diaconum et Scholarum Inspectorem; — Ribovicz Andreas, parochus Gara in A.-Dioecesi. ejusdem districtus Notarium; — Vlahovics Mauritius, parochus Báthmonostor in districtus Bajaensis Notarium nominati. — Hassenstab Gustavus, Administrator Obrováczensis, et Móder Franciscus, Capellanus Adaensis rude donati. — Brihacsek Joannes, Capellanus Neoplantaensis interimalis Administrator Ecclesiae Kolluth constitutus; — Szauter Stephano, locali Capellano Neoplantensi administratio parochiae Obrovácz concredita. — Capellaui aliorsum translati : Kuts Joannes Csonoplyaensis Neoplantam, Eichhorn Franciscus Hajósensis ad Zombor, 12*