Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1881

Index

— 3 — „Exsurget Deus et dissipabuntur inimici eius, sicut deficit fumus, deficient; justi autem exsulta­„bunt in conspectu Dei." Ps. 67, '2 — 4. Et haec certa spes manet tunc etiam, duin tristis experieutia monstrat, omnia alia, queis hi illive confidebant, inedia, modosque , sive a bona potentium terrae voluntate, sive a viris scien­tiae et pietatis laude insignibus et rem sanctam ore, scriptöque publice tueri paratis, sive deni­que a religioso populi catholici zelo exspectatos, tanto malo occurrere nequivisse. Queis seria cura consideratis parte quidem ex una, si quos favores, si quam opem, si quas suppetias, si quod conaminum nostroruiu iuvamen unde-unde venerit, grati pro Ecclesiae commodo accipiemus; — imo ultro etiam solliciteque vitare studebimus omnia,quae speclatő difficili temporum nostroruiu geniO ad sinistra contra Ecclesiam molienda ansam praebere possent, ne nimium tensö arcú imprudenter gravia mala provocentur, et pessimis ausibus contra Ecclesiam institutaque eius directis praetextus subministretur. — Ast höc obtentu nunquam deseremus rem S. Ecclesiae, nun­quam segnes aut incurios ministros nos exhibebimus, imo omni cum ingenuitate et alacritate enun­ciabimus et agemus ea , quae in spiritu doctrinae catholicae et disciplinae sacrae tenere facereque obiigamur, — ita semper animó dispositi, quasi praeter Deum aliunde non, quam a propriis viri­bus, propria energia, assiduitate et erga Ecclesiam Sanctam fidelitate salus nobis venire — malis­que, quae nos urgent et angunt, medicina parari possit. Quod dum in ingressu novi anni mente volvo : fidenter futura aspicio. Nam experientiít doctus Yos, Fratres et Filii Dilectissimi! sicut prioribus cunctis, ita proxime etiam elapso, annis s. Yestrae vocationis memores, et debite exsequendi sancti muneris pastoralis studiosos: pios Dei cultores, fideles populi pastores, propriae Yestrae salutis bene curios fuisse, — laetá spe alor futu­rum, ut triplici bac virtute et glória coetuin Vestrum vix coeptö etiam anuö decoretis. Praecipuae itaque curae Vobis posthac quoque erit christiana succrescentis generatiouis in publicis scholis institutio, sollicitaque educatio. Nec fiet, ut sivejpsi nos, sive alii nobis datnuan­dam in gravissima hac re socordiam obiicere possint. Fovebimus cum dilectione saeculares schola­runi nostrarum magistros, docebimus , ducemus , sanctificare nitemur ceu singulares nostras deli­cias, Ecclesiae thesaurum , Dei baereditatem : proles salutis cupidas et indigas, — solliciti serire omnia, quae per Statum civilem et bonos eius Viros quoad rectam institutionem et educationem scholarem scite praescripta habentur, ne iustas institutis catholicis impetitiones perniciosumque ódium suscitemus. Studebimus porro singulariter solidae adultorum in sancta doctrina institutioni, quo spiri­tus catholicus animos eorum pervadat, elementum personalis socialisque eorum vitae constituat, cognitio veritatum sanctae Religionis média eis suppeditet periculis illis occurrendi, quae suae suorumque saluti inter medias vitae popularis a recto catholico tramite deviationes, ipsis legibus publicis sive iam latis , sive proxime minantibus fotas, impendent. Nominatim curae nobis erit, ut rectae doctrinae catholicaque principia de matrimonio chri­stiano, de religiosis coniugum et parentum — in sensu doctrinae catholicae — obligationibus, de catholica educatione omnis sobolis, quam Deus parenti catholico dedit, de vitaudis proiu pro posse 1 *

Next

/
Thumbnails
Contents