Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1881

Index

— 21 — loco dissitos et alienis curis distentos apostolicorum virorum adjutores, eorumque cum in laborando tum in bene merendő socios efficiat. Tempus quidem est hujusmodi, ut plures premat rei familiaris inopia; nemo tamen idcirco animum despondeat: stipis eniin, quae in banc rem desideratur, colla­ti o nulli fenne potest esse gravis , quamvis e multis in unum cőllatis satis grandia queant parari subsidia. Vobis autem, Yenerabiles Fratres, commonentibus unusquisque consideret , non jacturae sed lucro suam sibi liberalitatem futuram, quia feneratur Domino qui dat indigenti, eaque de caus­sa ars eleemosyna dicta est omnium artium quaestuosissima. Revera si, ipso Jesu Christo auctore, non perdet mércédéin suain qui uni ex minimis ejus poculum dederit aquae frigidae , amplissima profecto merces illum manebit, qui insumpto in sacras missioues aere vei exiguo , precibusque ad­jectis, plura simul et varia caritatis opera exercet, et quod divinorum omnium divinissimum sancti Patres dixerunt, adjutor fit Dei in salutem proximorum. Certa fidutíia nitimur, Yenerabiles Fratres , eos omnes qui catholico gloriantur nomine, liaec reputantes aniino et hortationibus Yestris incensos, minimé defuturos huic, quod Nobis tanto­pere cordi est, piet ítis officio: neque passuros studia sua in amplificando Jesu Christi regno,eorum sedulitate et industría vinci, qui dominatum principis tenebrarum propagare nituntur. — Interea piis christianarum gentium coeptis Deum propitium adprecantes, Apostolicam benedictionem prae­cipue benevolentiae Nostrae testem Yobis, Yenerabiles Fratres, Clero et populo vigilantiae Vestrae commisso peramanter in Domino impertimus. Dátum Romae apud S. Petrum die III Decembris A. MDCCCLXXX, Pontificatus Nostri Anno Tertio. .- L E 0 P. P. XIII. II L-elatum accepi, eum in Archi-Dioecesi hinc-inde usum vei potius abusum vigere, ut Domini Cu­rati vicinas parochias, in quarum Ecclesia festum Patrocinii celebratur, horis ameridianis, non ad praestanda titulo juvaminis servitia pastoralia, sed soluin familiaris conv'ersationis causa adeant, et sic notabilem liturgici sui officii partém, litaniarum scilicet celebrationem , uegligentes hancce lu­dimagistris exsequendam, non sine gravi saepe fideliuin offensa committant. Non est cur bonis meis Comministris rationes adducam , ob quas usus talis porro quoque servari et tolerari nequeat. Memorasse rem sufficiet ut sperare possiin, contrariam in locis, ubi hucduin adfuit, praxim observatum iri. Aliam utique res considerationem subit, si quis Sacer Curio adjutorem Sacerdotem babét, qui vice ejusdem parochialem illám functionem peragere possit. Badapestini, die 3-á Februarii 1881. LUDOVICUS m. p. Cardinalis, Archi-Episcopus. A Zubriczky Endre budapesti polgári iskolai tanár által kiadott „Szépirási Minták" az illető szaktanároktól beható vizsgálat alá vétetvén , úgy a betűk csinossága , mint az azok alkotásában nyilvánuló helyes rendszer és egyöntetűség miatt a szépírás tanításnál czélszerűen használhatóknak Nr. 318. Litaniae ludi­magistris non committantur. 319. sz. Szépira'si min­ták Zubricz­ky Endrétől ajánltatnak.

Next

/
Thumbnails
Contents