Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1881

Index

— 18 — que Ejus almunos, Apostolis praeeuntibus , ita supplicare Deo consuevisse : Da sercis luis cum omni fiducia loqui verbum tuum Duo liaec rnunia quae in largiendo supplicandoque cousistunt, cum perutilia suut ad regni caelorum fines latius proferendos, tum illud habent proprium, ut ab hominibus cujuslibet ordinis expleri facile queant. Quis enirn est aut tam tenui fortuna, ut exiguam dare stipem, aut tantis re­bus occupatus, ut pro nuntiis sacri Evangelii Deum obsecrare aliquaudiu prohibeatur? Hujusmodi vero praesidia adbibere semper viri apostoliéi consueverunt, nomiuatim Ponti lices romani, in quos cbristianae fidei propagandae maximé incumbit sollicitudo : tametsi non eadem perpetuo ratio fűit haec subsidia comparandi, sed varia et diversa, pro varietate locorum temporumque diversitate. Cum aetate nostra libeat ardua quaeque conjunctis plurimorum consiliis et viribus aggredi, societates passim coire vidimus, quarum nonnullae etiam ob eam causam sunt initae, ut provehen­dae in aliquibus regionibus religioni prodessent. Eminet autem inter ceteras pia consociatio ante annos fere sexaginta Lugduni in G-alliis coalita , quae a propcigatione fidei nomen accepit. Haec primum illuc spectavit, ut quibusdam in America missionibus opem ferret : mox tamquam granum sinapis in arborem ingentem excrevit, cujus rami late frondescunt , adeoque ad missiones omnes, quae ubique terrarum sunt, actuosam beneficentiam porrigit. Praeclarum hoc institutum celeriter Ecclesiae Pastoribus probatum fűit et luculentis laudum testimoniis honestatum. Romani illud Pontiíices Pius YII., Leo XII., Pius YIII., Decessores Nostri et commendarunt vehementer et In­dulgentiarum donis ditaverunt. Ac multo etiam studiosius fovit, et pláne caritate paterna comple­xus est Gregorius XYI., qui in encyclicis litteris die XY mensis Augusti anno bujus saeculi quad­ragesimo datis in hanc sententiam de eodem loquutus est : „Magnum sane opus et sanctissimum, „quod modicis oblationibus et quotidianis precibus a quolihet sodalium ad Deum fusis sustinetur, „augetur, invalescit, quodque Apostolicis operariis sustentandis, christianaeque caritatis operibus „erga neophytos exercendis, nec non fidelibus ab impetu persecutionum liberandis inductum bono­„rum omnium admiratione atque amore dignissimum existimamus. Nec sine peculiari divinae pro­„videntiae consilio tantam commodi atque utilitatis Ecclesiae nuperrimis hisce temporibus obvenis­„se censendum est. Dum enim omnigena inferni hostis machinamenta dilectam Christi sponsam la­„cessunt, nihil illi opportunius contingere poterat, quam ut desiderio propagandae catholicae veri­„tatis Christifldeles inflainmati junctis studiis, collataque ope omnes Christo lucrifacere conarentur." Haec prolocutus, Episcopos hortabatur, sedulo agerent in sua quisque Dioecesi, ut tam salutare in­stitutum nova quotidie incrementa caperet. — Neque a vestigiis Decessoris sui deflexit gloriosae re­cordationis Pius IX., qui nullám praetermisit occasionem juvandae societatis meritissimae, ejusque prosperitatis in május provehendae. Revera auctoritate ejus ampliora pontificalis indulgentiae pri­vilegia in socios collata sunt, excitata ad ejus operis subsidium christianorum pietas, et praestantis­simi e sodalium numero, quorum singularia merita constitissent, variis honorum insignibus decora­ti; demum externa aliquot adiumenta, quae huic instituto accesserant , ab eodem Pontifice ornata laude et amplificata sunt. Act. IV, 29.

Next

/
Thumbnails
Contents