Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1880

Index

89 j3enignissimas Sanctissimi Domini Nostri Leonis Papae XIII. litteras, quibus consilia et cona­mina mea, Reverendissimorum item Suffragan eorum meorum ad profitendam in nostris clericalis educationis Institutis pbilosophiam S. Thomae Aquinatis directa Apostolico ore probat et laudat, reverentissime a me susceptas hisce publicas reddo : Dilecte Fili Noster salutem ét Apostolicam Benedictionem. Litterae quas ad Nos dedisti die 9. huius Mensis, tuo et istius ecclesiasticae Provinciáé nomine, uti pastoralem zelum tuutn et Suffraganeorum tuorum apud Nos valde commendarunt, sic plurimum ad consolationem Nostram valuerunt. Perspeximus enim Vos mala deplorantes, quae hoc tempore Ecclesiam et humanam societatem premunt, gavisos esse de iis remediis, quae Nos ad ea removenda, diligenter adhibenda esse censuimus, Yosque ipsos probe agnoscentes quantum recta philosophandi ratio adjumentum praebeat, collatis consiliis studia contulisse, ut curis Nostris et desideriis plene responderetis. Quo magis Dilecte Fili Noster, optamus ut e sanae doctrinae cultu omnes homines salu­tarem utilitatem percipiant, eo magis Tibi tuisque Suffraganeis de eximio zelo quo solli­citudini Nostrae cooperari studuistis gratulamur, et cum illustris Hungarica natio tum ingeniis tum uobili indole polleat, non dubitamus quin opera quam navatis ad solidam scientiam Angelico Doctore duce promovendam, amplisshnis apud Vos fructibus cumuletur. Interea quae in hunc finem a Te, Dilecte Fili Noster, in tuo Colocensi Seminario, quaeque a tuis Suffraganeis, ut Nobis significasti, opportune in eumdem íinem constituta sunt, merita Nos laude prosequimur, omnino confidentes juniores alumnos qui in spem Ecclesiae isthic succrescunt, ex Aquinatis Doctoris fontibus sapientiam haurientes, sua doctrina et virtute Ecclesiis istis magnó olim praesidio et ornamento futuros. Adprecantes autem ex corde Patrem luminum ut curis Vestris propitius adsit, ac super Vos gratiarum suarum plenitudinem effundat, Apostolicam Benedictionem ín pignus praecipuae dilectionis Nostrae Tibi, Dilecte Fili Noster, nec non Venerabilibus Fratribus tuis Suffraganeis, atque universo Clero ac Populo cuiusque Vestrum fidei concredito, peramanter in Domino impertimus. Dátum Romae apud S. Petrum die 30. Octobris An. 1880. Pontificatus Nostri Anno Tertio LEO m. p. P. P. XIII. Budapestini, sub regni Comitiis, die 16-a Novembris, 1880. Nr. 2290. Litterae SS. D. Leonis Pa­pae XIII. pu­blicantur. LUDOVICUS m. p. Cardinalis Archi-Episcopus. Circ. Litt. 1880. 25

Next

/
Thumbnails
Contents