Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1880

Index

— 82 — Dictamine liuius legis in eos, qui niinorermes deciinum octavum aetatis suae annuin non­duui egressos in aliarn, quam quae lege anni 1868. L1II. praescripta est, confessionem suscipiunt, poena carceris et mulcta pecuniaria statuitur ita, ut reclusio usque duos menses extendi, mulcta autem usque terceutos florenos assurgere possit. Yidendum igitur, quid agere debeaut animarum Curatores, quidve declarare fidelibus mixtum matrimonium in his rerum adjunctis inire intendentibus. Ante omnia cum prudentia, charitate et zelo fatigari nescio conentur illos a proposito isto retrahere, nec se in transversum agi sinant excusatione nupturientium, asserentium : non per se stare Ecclesiae mandatis obsequi, verurn se, et si vellent, lege publica arceri a satisfaciendo Eccle­siae postulatis. Etsi enim lege prohibeantur in his Ecclesiae praecepta implere, liberuin tamen ipsis manet a tali matrimouio prorsus abstinere. Si non abstinent, sed in concepto proposito — legum Ecclesiae salutisque tain suae, quam prolium suscipiendarum incurii — ultro perseverant : Ecclesia ipsis quidem compatitur, a suis tameu principiis ne latum quidem unguem recedere potest; nec igitur dispensationem in bannis, aut vetito mixtae religionis, aut quibusvis aliis impedimentis seu impedientibus, sive dirimentibus in regula dare poterit. Dispensatio enim sufficientes ob causas iis nonnisi datur, qui legibus sanctae matris Ecclesiae se obedientes exhibent. Notae autem Yobis sünt cautiones, quas Ecclesia Catholica a desponsis mixtae religionis semper postulavit, et postulare non desinit, scilicet : 1-o Ut Partes veras cautiones praestiterint, quibus se coram Ecclesia obiigent ad ea, quae ab iisdem ipsa Ecclesia exigit, inter quae praecipuum locum tenet catholica educatio universae omnino prolis absque ulla exceptione sive restrictione. 2-o Ut Superior Ecclesiasticus moráléin certitudinem habeat sive de cautionum siuceritate pro praesenti, sive de earum adimplemento pro futuro. 3-o Ut cautionum exhibitio notoria sit vei saltem talis esse possit ad omne scandalum re­movendura; — quae quidem cautiones, uti jussu s. m. Pii IX. ad omnes A.-Eppos, Eppos et Ordina­rios die 15. Xov. 1858. disertis verbis edictum est, „reinitti seu dispensari nunquain possunt, quum in ipsa natnrali ac divina lege fundentur, quam Ecclesia et S. Sedes sartam tectamve tueri omni studio contendit, et contra quam sine ullo dubio gravissiuie peccaut, qui promiscuis hisce nuptiis temere coutrahendis se ac prolern exiude suscipiendam perversionis periculo committunt." A regula igitur superius allegata exceptioni tunc dumtaxat locus esse postet, si Yobis alioquin notae, et hac vice iterum in memóriám revocatae conditiones sive cautiones in tuto positae forent, in quo quidem dijudicando maturö consiliö opus est. Quapropter cuncta ineundi eiusmodi matrimonii momenta religiose libranda sunt, ne improba dissimulatione laqueus salutis paretur incautis. Quo fine etiam disponimus , ut de singulis mixtorum matrimoniorum casibus ad Oflicium Nostrum referatur. Promulgationes trinae matrimouiis talibus omnino praemittantur. Si vero canonico ligami­nis, voti solemnis, aut ordinis maioris impediinento irretiti pararent matrimonium inire cum persona catholica : matrimonium tale non promulgetur; ut quid enim interrogaret Parochus de impedi­mento, quaudo tale adesse ipse optime novit ? — Quae porro iu promulgatione mixtorum matrimo-

Next

/
Thumbnails
Contents