Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1879

Index

/ - 6 ­"turuin, ut sicut ego solitö majori mensurá ad pium hunc finem concurram, ita Vos quoque tum amplius quid faciatis, tum Yestros ad id praestandum ss. sermonibus ad concionem habitis et pri­vatis exhortationibus animetis, moveatis, locatáque mox pest has perceptas in quavis Ecclesia pro­xime ad fores pyxide cuui epigraphe lingua populi adplicita : „Szentséges Atyánknak az általá­nos Egyház szükségei födözésére," continuo moneatis. Id quidem, quod in multis exteris Regnis, signanter in Galliae et Americae Septemtrionalis Dioecesibus íieri miramur, quarum singulos Epi­scopos Romám adcnrrentes copiosa saepe francorum millia in singulis Dioecesibus collecta ad pedes Sanctissimi olim provolvisse scio, nos nunquam assequemur; miserior enim est populus noster,. plurimisque vicissitudinibus höc praesertim tempore quoad facultates suas concussus, nec suetus ad scopos Ecclesiae extraordinariis largitionibus concurrere, quum potius heic loci cuncti cuncta a Clero Praesulibusque exspectare, obtinere sueverint. Nobis tamen insistentibus et rerum Ecclesiae­Sanctaeque Sedis situm eloquenter et vere exponentibus non ambigo futurum, ut nostrorum quo­que munifica erga S. Sedem charitas in araplioribus symbolis se testari pergat. Et sicut haec omnia eo inserviunt, ut additis Sancto Ecclesiae Capiti materialibus sublimi­mium Ecclesiae finium procurandorum mediis regnum Dei firmetur, laetius vigeat et dilatetur, — sicut cuncta, quae in omni hujus sermonis mei serie dixeram, in id unum intendunt, ut divinae vo­luntati iu hominibus implendae, gloriae Patris coelestis operandae, saluti animarum nostrarum praeparandae conducant: ita non alienum quid ab hujus sermonis mei instituto me acturum autumo, si unum e principalibus hujus sancti scopi assequendi mediis, quod in pia disciplinae Quadragesi­malis observantia nobis provida mater offert Ecclesia, ex obtutu appropinquantis sacri hujus tem­poris mihi Vobisque et per Yos fldelibus Yestris impense commendem. Suadeat id Vobis et Yestris eloquentius efficaciusque, quam mea teuuitas unquam praestare possit, facuuduni sancti Maxi mi Taurinensis os, qui observantiaui S. Quadragesiinae ceu potens sectandae morális perfectionis et acquirendae aeternae beatitudinis médium annunciat dicens (Sermone XYIII.) : „Omne vitae no­„strae tempus stádium quoddam debemus putare virtutum et ad coeleste bravium totá mente con­,tendere. Sed hoc praecipue in Quadragesimae diebus implendum, qui abstinentiae ac jejuniis dedi­„cati tantum nobis ad virtutein animi conferunt, quantum et de corpore voluptatem depellunt. Est „autem legitimus numerus ille jejunii, qui a Sanctis celebratur. . . . Ipse quoque Dominus ac „Salvator noster quadraginta diebus jejunans, de diaboli tentationibus triumphavit, ut ad praedi­„cationem Evangelii jam victor accederet. Merito vero etiam hunc dierum numerum custodire de­„bemus jejuniis , quem per talia exempla legimus consecratum! Celebremus ergo dies cum omni „alacritate mentis et gaudio, et eos omnibus epulis et corporalibus deliciis praeferamus. In his „praecipue diebus ad implendam Domini voluntatera accendamur, quando maxiine per abstinentiaui „voluptas carnis extinguitur. Tunc enim ad Dominum et ad ejus futura promissa mens purior fe­„stinat, cum nullá crapulft, nullá cibi ac potus satietate crassatur. . . . Sed et illa est Quadragesi­„mae diebus grandis utilitas, quod dum etiam a licitis abstinemus, magis ac inagis admonemur il­„licita vitare. Qui enim abstinemus a carnibus, quibus aliis diebus uti licet: imprimis peccata fu­„giamus, quae omnino non licent. Itaque si volumus jejunare a cibis, ante omnia jejuneuius a vi­„tiis. Quid enim prodest pallidum esse jejuniis, si odio et invidia livescas? Quid prodest abstinere

Next

/
Thumbnails
Contents