Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1879
Index
— 56 — cae Ecclesiae bono, pro Nostri muneris officio solliciti, illud imprimis procuramus, ut Yenerabilium Fratrum Nostrorum sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium collegium amplissimis viris praefulgeat, quemadmodum dignitas postulat universae Ecclesiae Senatus. Quamobrem Te in splendidissimum hunc Ordinem • referre constituimus, quippe quod eximia Tua pietas, doctrina, catholicae fidei studium, atque egregia alia merita, singulari erga Nos et Apostolicam Sedem cum observantia conjuncta Nos in certam exploratamque spem adducuut, Ministerium tuum magnó usui atque ornamento futurum Ecclesiae DEI. Ad Te igitur Sanctae Ecclesiae Romanae Cardinalem per Nos renuntiatum unum ex insignibus subliinis hujus dignitatis, nimirum purpureum Birreturn mittimus per dilectum Filium Franciscum Zichy Cubicularium Nostrum supra numerum, ut postquam illo, ut par est, reverenter insignitus fueris, splendidissimae hujus purpurae nota admoneri Te intelligas in Cardinalitia dignitate constitutum, adversus quaecunque pericula interritum, invietumque pro Eccclesia DEI stare oportere, usque ad pretiosam in conspectu Domini sanguinis effusionem. Illum vero, quem ad Te mittimus, ad praedictum Cardinalitiae dignitatis insigne Tibi deferendum, tum ob rem ipsam, tum Nostra de causa benigne excipias omnibusque officiis prosequaris, vehementer optamus. Porro volumus, ut antequam Birreturn ipsum accipias, jurainentum a dicto Francisco Zicby Tibi exhibendum praestare omnino, illudque ad Nos sive per eumdem, sive per alium tua subscriptum manu transmittere tenearis. Dátum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die XIII. Maji MDCCCLXXIX. Pontificatus Nostri Anno Secundo. Pro Domino Cardinali Caraffa de Traetto D. Jacobini subst. L. S." Solemnitas autem traditi Birreti decurrit juxta ordinem et ritum ab Aula C. R. in sequentibus praevie stabilitos : „Die 24-a Maji 1879. hora dimidia undecima antemeridiana DD. Ablegati pontificii, Msgri. Caputo et comes de Zichy quilibet uno Abbate comitante rheda propria duobus equis instructa vectus, ad Ecclesiam aulicam pergent. Ibidéin ab Officialibus aulicis in hunc finem deputatis exspectabuntur, atque Ecclesiam ingressi ad altare in sinistro latere positum se conferent, ubi duae patenae majores deauratae pro Biretis et duae pro Brevibus apostolicis praeparatae erunt; Bireta per DD. Ablegatos, Brevia vero per c. et r. Secretarium aulicum in patenas deponentur. Quo facto singulae patenae pannis sericis rubris ab ipsis DD. Ablegatis apportatis cooperientur, statimque hi ad Eminentissimos ac Reverendissimos DD. Cardinales suos revertentur Abbatibus penes deposituin relictis. — Hora undecima Eminentissimi ac Reverendissimi DD. Cardinales Ipsi ad Aulám Se conferent, In hoc solemni ascensu unusquisque Eorum tribus rhedis aulicis splendori adaequatis utetur, quarum singulae prioras duae a Quardiis nobilibus, DD. Capitaneis Conte Serafini et Marchese Ossoli, cum comitatu clericali, quaevis ultima vero, quae sex equis instructa erit, ab Ipsissimo Eminentissimo ac Reverendissimo D. Cardinali Ejusdemque DD. Ablegato occupantur. Notare juvat, quod Em. ac Rev. DD. Cardinales „Calotta" quidem rubra, pileo tainen nigri coloris ornati comparebunt, DD. Ablegati autem veste violacea sint induti. — In ipso palatio Eminentissimi ac Reverendissimi DD. Cardinales unacum DD. Ablegatis et comitatu nobiliori usque ad cameram sic dictam secretioris consilii (geheiine Rathsstube) deducentur, ibique Ipsi egressum Suae Caesareae et Regio-Apostolicae Majestatis exspectabunt. — Interea vero DD. Ablegati praedictum egressum non expectantes unacum comitatu