Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1879

Index

conversa didicimus Domini in illis percipere verbum, per quod Ipse continuo loquens perpetuam esse vult suam apud nos apparitionem. Quö spiritu ad juste aestimandos yarios anni etiam transacti eventus converso : ut ex multis aliqua saltini memoremus, dum justo dolore ingemuimus Patrem et Pastorem nobis lethali Sanctissimi Papae Pii fatő ereptum : divinam tamen simul Salvatoris gratiam in glória illa nobis affulsisse experti sumus, qua vis doctrinae legisque Christi in virtutibus magni Pontificis, per ipsos quoque Ecclesiae inimicos post fata ejus orbetenus celebratis, relucens tumulum ejus circumfulsit. Et quoruin luctui hanc consolationein adtulit divinae clementiae apparitio : magnam iu­super laetandi materiam addidit in electione Successoris Yiri secundum cor Dei, gravis, pii, pru­dentis, addidit in pontiliealibus eius virtutibus, addidit in assiduis eius laboribus paci Ecclesiae reddendae impensis, qui etiamsi ob gravem publicarum in quibusdam Europae et Americae statibus rerum situm plenó successu hucdum coronati non sint: maximae tamen iam vei hucusque utilitatis esse comperiuntur; nam Summi Principes, valentissimique Regiminuin Civiliuin Yiri, a quibus antehac passim vix nisi Ecclesiae contraria dici, agique vidimus : nunc iam ad amicam tractationem proni consilia cum legatis Pontificiis conferunt, factöque tali arduum Ecclesiae in oris suis statum professi necessitatem iniuriose arctatae Catholicorum libertati et conscientiae succur­rendi palam reddunt, et faventius rei nostrae judicium in adversariorum castris quaquaversus, propensiorem malis medendi animum parant. In qua suaviori aura commodis sanctae Religionis et Ecclesiae afflante merito spiritum Domini manifestari cernimus, qui „attingens a fine usque ad „finem fortiter et disponens omnia suaviter", (Sap. 8,1.) „populum iustum . . . liberabit a natio­„nibus, quae illum deprimebant." Sap. 10, 15. Sed porro eiusdem Dei et Redemptoris nostri amorem ultro manifestari comperimus ia apostolico eiusdem magni Papae studio Praesules et Sacerdotes universi catholici orbis, omnemque Christifidelium coetum pontificalibus alloquiis sanctorum scientiam et sermonis dulcedinem sonan­tibus docendi, animandi, aedificandi, — benedictionisque suae charismatibus sanctificandi. Quod ipsum in serie eventuuin anni supremi nobis quoque felicibus contigit, dum ornatissimum eius Le­gatum in medio nostrum salutare et fidei nostrae fidelitatisque erga S. Sedem testem reddere me­ruirnus, — nam recepta ab ipso suavissima Summi Pastoris salutatione sanctaque benedictione : ad Ckristum in doctrina vitaque nostra exhibendum, ad perpetuandum in sacro coetu nostro Salvatoris epipbaniam singularius dispositi sumus; — nec minus operante id dulci pontiflciae dilectionis pignore in missilibus apostolicis, quas nuperrime ad nos allatas pia reverentia suscepimus. Sed et in omni reliqua catholicae apud nos sacerdotalisque vitae linea nunquam non gavisi fuimus salutiferae Domini Jesu apparitioni. Hanc certe mihi Praesuli gratiam Dominus fecit, ut merito glorier, iucundam Jesu Re­demtoris epipbaniam in Yestra doctrina, Yestro zelo et dilectione, pastoralique Yestra villicatione — quantum id in humanis rebus situm est — nunquam non populo illuxisse; quum eo converta­tur omne studium Vestrum, ut Veströ ministeriö, Yestra pietate auspice „appareat gratia Dei „Salvatoris nostri omnibus kominibus erudiens eos, ut abnegantes impietateiu et saecularia desi-

Next

/
Thumbnails
Contents