Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1879

Index

- 32 ­aut distinctiores statuae Sanctissimae Trinitatis, Sanctorumque, vei Cruces in publico locatae post prudentem localis sacri Curionis delectum populo praevie annunciandae. Ubi tria sacra loca commode frequentari, et deligi non possunt : duo indicentur trinae de­votioni jubilaeari inservitura; ubi verő nonnisi unicum opportunum Sacrarium adesset: hocce pra precibus (quas in quinquies absoluta oratione Dominica et salutatione Angelica defigo) ad intentio­nem encyclica pontificia diserte expressam persolvendis destinetur et promulgetur. Bene agent, sicut variae corporationes et consociationes, ita etiam parochiales greges, si pietatem suam Jubilaearem (ubi plura loca sacra defixa sunt) processionaliter absolverint, quin tainen illi, qui communi tali devotioni intervenire impedirentur, fructu Sacri temporis frustrentur, si, quod simul cum caeteris facere nequiverant, ipsi prout opportunum fuerit, privátim egerint. Jejunium jubilaeare, quod semel penes esurialium tantum ciborum usum observari praeci­pitur, quavis die secus jejunio non debita, etiam illis proin diebus, in quibus pro tempore quadra­gesimali dispensatuin est, observari poterit; delectus diei cuivis fideli, respective familiae et con­gregationi liber relinquitur. Reliquas conditiones lucrandarum indulgentiarum jubilaearium Beatissimi Patris supra transcriptae Eúcyclicae clare enunciant', quarurn proin hoc quoque in merito fideles coram populo interpretes eritis. Quoad Confessarios per Religiosas duarum Congregationum in Archi-Dioecesi agentium libere eligendos enuncio, quemvis Sacerdotem in loco illo, in quo Conventus est, officiose agentem et ordinarift jurisdictione provisum, ad hunc finem a me authorisari. Sic cunctis ad rite et pie obeundum Sacrum Jubilaei tempus dispositis : unum superest,. scilicet, ut Dominum oremus : velit in nos salutaribus expiationis, abstinentiae et charitatis acti­bus intentos copiosa coelestis suae niisericordiae charismata effundere, ut — quod pie a nobis agi­tur — laetö salutis profectu coronetur, et Sanctum spirituálé exercitium dum animam a peccati vinculis solutam ad coelestia elevat: intimő eum beatitudinis sensu oblectet. In his enim summa, in his solis certa sunt gaudia nostra, recte monente, S. Leone Papa (Serm. 93-io) „Licet per „omnes sensus corporis multae insidientur illecebrae, anima tamen, cui summám bonum et verum „gaudium Deus est, inter castas spiritalesque delicias in sapientiae latitudine et in veritatis luce „versatur. Si enim seipsum sibi rationalis homo comparet, numquid in intimis conscientiae suae „hoc delectationis inveniet de iniquitate commissa, quod de aequitate servata? aut tantum ei „jucunditatis carnalis voluptas, quantum spiritalis pariét appetitus ? Nihil prorsus de virtutum „bonis attigit, nihil de pietatis suavitate gustavit, qui magis vult in his sordescere quae immunda „sunt, quam in iis splendere quae sancta sunt. Non sinit ratio ut cordibus non usquequaque capti­„vis ita placeat satiata ira, ut remissa vindicta; aut tantum generent gaudium male quaesita de „alieno, quantum bene expensa de proprio. Felicior semper est parca temperantia quam profusa „luxuria; major requies humilibus quam superbis; et sublimior mens quae inter prohibita atque „permissa certius habét sperare coelestia, quam amare terrena." Et hoc est, quod pia jubilaei celebratione assequi in Domino volumus, adjuvante Domino assequemur, tuti etiam ejusdem sancti Pontificis effato. (Serm. 93-io.) „Convenientibus in unum

Next

/
Thumbnails
Contents