Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1879
Index
- 13 Illustrissimus ac Eeverendissimus Dominus Episcopus Tinniniensis, meus in Pontificalibus Suffraganeus, proximo vere administrandi Confirmationis Sacramenti, visitandarum itein Scholarum causa in parochiis infrarecensitis adjuvante Deo compariturus est. Quod annuncians opto, ut eá, etiam occasione cuncta illa, quae circularibus litteris die 2-a Augusti 1876. Nro 1307. editis stabiliveram, adcurate observentur. Quemadmodum autem in Spiritu S. Matris Ecclesiae non desiderare non possum, ut fideles mei copiam suscipiendi Confirmationis Sacramenti frequentius nanciscantur, quó fine etiam disposueram ut iisdem quóvis quadrienniO in quavis parochia occasio praebeatur ad Sacramenti hujus gratias accedendi: ita non solum nolo sed diserte etiam iterato prohibeo, ne Sacri Curiones talia onera Sibi imponant, quae magnós sumtus deposcerent, quaeve nec in se necessaria nec praesentium temporum rationi congrua sunt. Quare jam alias inculcata nunc iteruin repeto, ut opipara convivia, et longae commessationes ubique sollicite vitentur. Episcopus pontificale iter ágens nil praeter canonicam provisionem, quae ipsi omnino competit, desiderat. Iter sequenti ordine peragetur : Die 28-a Április a meridie adventus ad Horgas et mox visitatio scholae. Die 29-a Április confirmatio in Horgas. A meridie transitus ad Martonos et visitatio scholarum. Die 30-a Április confirmatio in Martonos. Ante meridiem transitus ad Ó-Kanizsa et visitatio scholarum. Die 1-a Maii confirmatio in Ó-Kanizsa. A meridie transitus ad Adorján et visitatio scholae. Die 2-a Maii confirmatio in Adorján. Mox mane abitus ad Zenta et illico visitatio omnium scholarum. Die 3-a Maii confirmatio in Zenta. Post meridiem transitus ad Ada et mox visitatio omnium scholarum. Die 4-a Maii confirmatio in Ada. A meridie transitus ad Moholy et visitstio omnium scholarum. Die 5-a Maii confirmatio in Moholy. A meridie abitus ad Petrovoszelló et visitatio scholarum. Die 6-a Maii confirmatio in Petrovoszelló. Ante meridiem abitus ad Ó-Becse, ubi visitatio scholarum. Die 7-a Maii confirmatio in Ó-Becse. A meridie transitus ad Bács-Földvár, ibi visitatio scholarum. Die 8-a Maii confirmatio in Bács-Földvár. Ante meridiem transitus ad Szent-Tamás, ubi visitatio scholarum. Die 9-a Maii confirmatio in Szent-Tamás. A meridie abitus ad Ó-Kér, ibi visitatio scholae, confirmatio et abitus ad Temerin. Circ. Lit. 1879. 3 Nr. 215. Confirmatio et Scholarum visitatio futuro mense Majo in districti-. bus Zenta, 0Becse, Neoplanta et Palánka.