Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1879

Index

— 8 — „(praeter Dominicos) nonnisi sernel in die carnibus vesci integrum sit. Uberior dispensatio suffici­„entes ob rationes per parochos laicis solum fidelibus tribui poterit, — Clericis et Religiosis vero „nonnisi per Ordinariatum." Quae Yobis conimendans et iniugens vi muneris mei iterum monere debeo , quod anno höc quoque vigeat illa Apostolica Sanctae Sedis Pontificiae indulgentia Rescriptó sub 18-a Julii 1876. editö exercita, vigore cujus delegata mihi potestate omnes et singulos Archi­Dioecesis meae fideles ab abstinentia in esu carnium quibusvis per totum annum Sabbathi diebus, iis tamen exeeptis, quae jejunio consecrata sunt, absolvo, iisdemque simul concedo r ut singulis feriis sextis et pervigiliis infra annum salubria adhibere possint condimenta quaecum­que, quibus tamen nonnisi in unica comestione jejunii diebus uti fas erit. De qua dispensatione in quavis Ecclesia parochiali fideles ad cultum divinum congregati annö hóc quoque edoceri simul Tero moneri debebunt, ut hanc Sanctae Sedis indulgentiam et benignitatem aliquő pietatis opere et largitá pauperibus eleemosyná rependere satagant. Pio nostro morális perfectionis studio sic se offert sacra salubris jejunii et abstinentiae disciplina, — fragilitati nostrae occurrit benigna Sanctae Matris Ecclesiae indulgentia. Adsit nobis semper gratia divina, ut quidquid — iisdem usi — ad nos abnegandos et salutaribus poenitentiae operibus exercendos fecerimus : sit comprimendis in spirituali vita nostra vitiis, augendis virtuti­bus, promerendae saluti, provehendae Dei Salvatoris gloriae idoneum! Dátum Coloczae, festő Epiphaniae Domini, anno salutis 1879. LUDOVICUS m, p. Archi-Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents