Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1878
Index
— 54 — coercere, quod humanam naturam tantopere deprimit ac enervat. In quem finem non parum profecto conferet pias illas consociationes moderari et provehere, quae magnó rei catholicae bono nostra maximé hac aetate constitutae sunt. Grandia quidem et humanis majora viribus haec sunt, quae spe et votis Nostris complectimur, Yenerabiles Fratres; sed cum Deus sanabiles fecerit nationes orbis terrarum, cum Ecclesiam ad salutem gentium condiderit, eique suo se auxilio adfuturum usque ad consummationem saeculi promiserit, firmiter confidiinus, adlaborantibus Vobis, huinanum genus tot malis et calamitatibus admonitum, tandem in Ecclesiae obsequio, in hujus Apostolicae Cathedrae infallibili magisterio salutem et prosperitatem quaesiturum. Interea Venerabil es Fratres, antequam finem scribendi faciamus, necesse est ut Vobis declaremus gratulationem Nostram pro mira illa consensione et concordia, quae animos Yestros inter Vos et cum hac Apostolica Sede in unum conjungit. Quam quidem perfectam conjunctionem non modo inexpugnabile propugnaculum esse contra impetus hostium arbitramur; sed etiam faustum ac felix omen quod meliora tempóra Ecclesiae spondet; ac dum eadem maximum solatium affért infirmitati Nostrae, etiam animum opportune erigit, ut in arduo, quod suscepimus, munere omnes labores, omnia certamina pro Ecclesia Dei alacriter sustineamus. Ab hisce porro spei et gratuiationis causis, quas Vobis patefecimus, sejungere non possumus eas signiíicationes amoris et obsequii, quas in his Nostri Pontificatus exordüs Vos, Venerabiles Fratres, et una cum Yobis exhibuere humilitati Nostrae ecclesiastici viri et fideles quamplurimi, qui litteris missis, largitionibus collatis, peregrinationibus etiam peractis, nec non aliis pietatis officiis, ostenderunt devotionem et caritatem illám, qua meritissimum Praedecessorem Nostrum prosecuti fuere, adeo firmám stabiléin integramque manere, ut in persona tam imparis non tepescat heredis. Pro hisce splendidissimis catholicae pietatis testimoniis huuiiliter confitemür Domino quia bonus et benignus est, ac Vobis, Yenerabiles Fratres, cunctisque Dilectis Filiis, a quibus ea accepimus, gratissimos animi Nostri sensus ex intimo corde publice profitemur, plenam foventes fiduciam nunquam defuturum Nobis, in his rerum angustiis et temporum difficultatibus, hoc Vestrum ac fidelium studium et dilectionem. Nec vero dubitamus quin egregia haec filialis pietatis et christianae virtutis exempla plurimum sint valitura, ut Deus clementissimús, officiis hisce permotus, gregem suum propitius respiciat et Ecclesiae pacem ac victoriam largiatur. Quoniam autem hanc pacein et victoriam ocius et facilius Nobis dátum iri confidimus, si vota precesque constanter ad eam impetrandam fideles effuderint, Vos magnopere hortamur, Venerabiles Fratres, ut in hanc rem fidelium studia et fervorem excitetis, conciliatrice apud Deum adhibita Immaculata Caelorum Regina, ac deprecatoribus interpositis Sancto Josepho Patrono Ecclesiae caelesti, sanctisque Apostolorum Principibus Petro et Paulo, quorum omnium potenti patrocinio humilitatem Nostram, cunctos Ec~ clesiasticae hierarchiae ordines ac dominicum gregem universum supplices commendamus. Caeterum hos dies, quibus solemnem memóriám Jesu Christi resurgentis recolimus, Vobis y Yenerabiles Fratres , et universo dominico gregi faustos salutares ac sancto gaudio plenos esse exoptamus, adprecantes benignissimum Deum, ut Sanguine immaculati Agni, quo deletum est chi-