Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1878

Index

— öl­re suo populos detrudant, rectum quemque ordinem labefactent, atque ita reipublicae conditionem et tranquillitatem serius ocius ad ultimum exitium adducant. Quid autern , si Roinani Pontificatus opera spectentur, iniquius esse potest, quam inficiari quantopere Romani Antistites de universa civili societate et quam egregie sint ineriti ? Profecto Decessores Nostri , ut populorum bono prospicerent , omnis generis certamina suscipere, gra/es exantlare labores, seque asperis difficultatibus objicere nunquam dubitarunt : et defixis in caelo oculis neque improborum minis submisere frontem, neque blanditiis aut pollicitationibus se ab of­ficio abduci degeneri assensu passi sunt, Fűit haec Apostolica Sedes, quae dilapsae societatis vete­ris reliquias collegit et coagmentavit; haec eadem fax ainica fűit, qua humanitas christianorum temporum effulsit; fűit haec salutis anchora inter saevissimas tempestates, queis humana progenies jactata est; sacrum fűit concordiae vinculum quod nationes dissitas moribusque diversas inter se consociavit : centrum denique commune fűit, unde cum űdei et religionis doctrina, tűin pacis et re­rum gerendaruui auspicia ac consilia petebantur. Quid multa ? Pontifieum Maximorum laus est, quod constantissime se pro muro et propugnaculo objecerint, ne bumana societas in superstitionem et barbariem antiquam relaberetur. Ltinarn autem salutaris haec auctoritas neglecta nunquam esset vei repudiata! Profecto neque civilis Principatus augustuin et sacrum illud amisisset decus, quod a religione inditum prae­ferebat, quodque unum parendi conditionem homine dignam nobilemque efíicit; neque exarsissent tot seditiones et bella, quae calamitatibus et caedibus terras funestarunt; neque regna olim floren­tissiina, e prosperitatis culmine dejecta, omnium aerumnarum pondere premerentur. Cujus rei exern­plo etiam sunt orientales populi, qui abruptis suavissimis vinculis, quibus cum Apostolica hac Se­de jungebantur, primaevae nobilitatis splendorem, scientiaruin et artium laudem, atque imperii sui dignitatem amiserunt, Praeclara autem beneficia, quae in quamlibet terrae plagam ab Apostolica Sede profecta esse illustria omnium temporum monumenta declarant, potissimum persensit Itala haec regio, quae quanto eidem propinquior loci natura extitit, tanto uberiores fructus ab ea percepit. Romanis certe Pontiíicibus Italia acceptam referre debet solidam glóriám et amplitudinem, qua reliquas inter gen­tes eminuit. Ipsorum auctoritas paternumque studium non semel eam ab hostium impetu texit, ei­demque levamen et opem attulit, ut catholica fides nullo non tempore in Italorum cordibus iutegra custodiretur. Hujusmodi Praedecessorum Nostrorum merita, ut caetera praetereamus, maximé testatur memória temporum S. Leonis Magni, Alexandri III, Innocentii III, S. Pii Y, Leonis X aliorumque Pontifieum, quorum opera vei auspiciis ab extremo exeidio, quod a barbaris impendebat, Italia so­spes evasit, incorruptam retinuit antiquam fidein, atque inter tenebras squaloremque rudioris aev* scientiarum lumen et splendorem artium aluit, vigentemque servavit. Testatur Nostra haec alma Urbs Pontifieum Sedes, quae hunc ex iis fructum maximum cepit, ut non solum arx fidei munitis­sima esset, sed etiam bonarum artium asylum et domicilium sapientiae effecta, totius orbis erga se admirationem et observantiam conciliaret. Cum harurn rerum amplitúdó ad aeternam memóriám monumentis históriáé sit tradita, facili negotio intelligitur non potuisse nisi per hostilem volunta­*

Next

/
Thumbnails
Contents