Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1878

Index

— 33 — ^ Circ. Lit. 1878. Nr. VII. Nr. 331. Leone XII[-o in Summum Pontificem electo, sole­mnes gratia­rum actiones ordinantur. f ina Providentia non diu nos reliquit orphanos et Ecclesiae Suae Sanctae ínuno Pastore orbatae nóvum Summum Pontificem, quo his cumprimis temporibus summopere indigeiuus, ad maximum totius orbis catholici gaudium dare dignata est. Officiose jam constat, Eminentissimum ac Reverendissimum Dominum Cardinalem Joachimum Pecci, Archiepiscopum Perusinum die 20-a currentis mensis per Sacrum Cardinalium Collegium Romae in Conclavi coadunatorum i n Summum Ecclesiae Catholicae Pontificem electum fuisso, qui sibi nomen imposuit : LEO XIII. Quod igitur universa Christi Ecclesia ferventissimis a Deo precibus flagi­tavit, id in electione Leonis XIII. Sumini Pontificis completum esse maximo cum animi solatio hisce officiose significo. Aequuin ac justum est, ut Deo Optimo Maximo, qui Ecclesiae suae orbi­tatem intra tam breve tempus clementissiino levare dignatus est, solemnes gratias referamus, orantes, ut novo Sununo Pontifici omnigenam et longaevam incolumi­tatem, felicissimum régimén, omnesque coelestium gratiarum thesauros dare di­gnetur, Illumque una cum commisso sibi grege assidua protectione guberuet. Quare praesentibus in Domino dispono, ut proxime post has perceptas Dominica fideli populo congrue praemonitő in Metropolitana mea Ecclesia, cunctis item aliis Archi-Dioeceseos meae tam parochialibus, quam Conventuum Roligioso­rum Ecclesiis pro felici Leonis XlII-ii Sumtni Pontificis regimine solemne Sacrum, praemissó Hymnö Ambrosianő Te Deuiu laudamus decantetur. Budapestiui, sub regni Comitiis, die 21-a Februarii, 1878. LUDOVICUS m. p. Archi-Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents