Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1878
Index
- 23 — "Venerabili et Honorabili Clero curato sequentia pro anno currente themata elucubranda proponuntur : SEMESTRI I. I. E Theologia Dogmatica Generáli: Quum f a c t u m S. Petri principis Apostolorum, quod Romám venerit, et ibi sedem episcopalem fíxerit, non sit divinum sed humánum, Petri quippe arbitrio electum, quaeritur : a) An Episcopus Romanae urbis Ecclesiae jure humano vei divino sit Petri in primatu successor ? b) An Primátus Petro divinitus collatus a sede episcopali Romanae urbis Ecclesiae civil! aut saltem ecclesiasticá dispositione separari, et in aliuin Episcopum aliamque civitatein transferri possit? Adferantur ubique rationum momenta ex scriptura, traditione divina, nec non ex Ecclesiae solenni difinitione. II.- E Studio Biblico V. F. Ex quo ad vellicandam ss. Bibliorum auctoritatem quidam eruditi prodigia omnia ad naturales leges conati sunt revocare, in quiete solis et lunae sub Josuae vim omnem miraculi eludere adlaborant. Igitur ostendatur : 1) in libro Josue 10, 6 —14 revera miraculum narrari; 2) quomodo loci citati interpretatio fiat conformiter recepto systemati Copernicano. III. E Studio Biblico N. F. Quum de authentia epistolae s. Jacobi primis saeculis nonnulli dubitarint : ostendatur, 1) epistolam hanc authenticam esse; 2) s. Jacobum c. II. v. 20. 24. de justificationis mediis loquentein doctrinae s. Pauli de fide et operibus Rom. c. III. v. 28. nullatenus repugnare. SEMESTRI II. I. E Theologia Moráli. Quum teste tristi, fere quotidiana, experientia vitium autochiriae latissime grassetur: exhibeatur 1) vitii autochiriae turpitudo; 2) recenseantur ejus causae ac fontes; 3) adferantur reme dia contra ejusdem vitii propagationem. II. E Theglogia Pastorali. Quomodo districtuales Cleri Congregationes, tum omnes per aunum, tűin vero singulariter illae, quae tempore antepaschali cum ss. exercitiis junguntur, comparatae esse debeant, ut congregatorum 1) ampliori scientificae in vocatioms studiis culturae; 2) spirituali profectui et 3) pastorali aptitudini evadant utilissimae ? III. E Jure Canonico. Quid testamentum? quae ejus origo? item hodie divisio? Quae circa illud solemnitates in patria nostra sunt praescriptae aliae internae, aliae externae ? Clericorum ab intestato decedentium substantia inter quos dividenda ? Quae circa manipulationem ejusdem praescripta hodie sunt obNr. 155 Themata theologiea per clerum euratum a. 1878. gcripto resolvenda.