Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1878

Index

— 18 — teres Ecclesiae Patres, a compluribus, de iis, quae ad Catholicam fidem explicandam, tuen­damque, quaestiones ea de re enucleandas ac vitám ad Christianos móres componendam perti­nerent, rogatum saepe fuisse; ipsuiuque, multa persecutum copiosissime ac docte, apud Ro­manos Pontiíices, apud Principes, apud magistratus, apud sacerdotes cooperatores suos in sacro ministerio, adeo valuisse, ut eius studio, hortationibus, monitis, consilia saepe inita fu­erint, quibus regiones ab haeretica lue purgarentur, Catholicus cultus restitueretur, religio auipliíicaretur. Haec praecellentis doctrinae opiuio post illius obitum immiuuta non est, iino vehemeníer aucta ; virique ex omni ordine clarissimi , ipsique Summi Pontiíices , eminentem illius scientiam magnis laudibus extulerunt. Equidem s. m. Alexander VII. in Bulla Cano­nizationis (XIII. Kalendas Maias MDCLX V.) Franciscum Salesium, doctrina celebrem, san­ctitate admirabilem praedicavit, aetatique suae contra haereses medicamen, praesidiumque; ita> ut scriptorum illius documentis irrigata populorum ac virorum nobilium pectora affluentem evan­gelicae vitae messem peperisse affirmet. Quibus pláne congruit, quod in Consistoriali allo­cutione ante Canonizationem habita, complexus est, Salesium scilicet „docendo omnes, tum doc­trinae salubris verbo, tum vitae innoceutis exemplo" multa in Ecclesiae bonum praestitisse, eiusque adhuc magnam partém superesse „ope monitorum , et evangelicae disciplinae docuineu­„torum, quae libris consignata, fidelium manibus terebantur." Nec ab his aliena sunt, quae in litei'is datis ad Moniales Yisitationis Monasterii Anneciensis Y. Kalendas Augusti an. MDCLXVI aiebat, virtutem mmirum, ac sapientiam illius „Christianum Orbem universum late perfundere" ; inclyta eius promerita „doctrinamque pláne diviuam" se admiratum , eum elegisse , quein „praecipuum vitae ducem, ac magistrum sequeretur." Quod quidein magisterium s. m. Cle­menti IX. Praedecessori Nostro eiusmodi visum est, ut et antequam Pontifex esset, de Salesio asseruerit „praeclarissimis voluminibus pium quodammodo armamentarium animarum beneficio „condidisseet Pontificatuin adeptus antiphonam in illius honorem probaverit, in ea verba, „Eeplevit Sanctum Franciscum Dominus Spiritu intelligentiae et ipse fluenta doctrinae ministravit „populo Dei." Suis vero antecessoribus concinens Benedictus XIV. s. m. libros Grenevensis Praesulis scientia divinitus acquisita scriptos affirmare non dubitavit, illius auctoritate usus dif­ficiles quaestiones solvit, „sapientissinium animarum rectorem" appellavit. (Const. „Pastoralis „curae a V. Augusti MDCCXLI.) Itaque mirandum minimé est plurimos qui ingenii, ac doctrinae laude ílorerent, academiarum doctores, oratores summos, iurisconsultos, theologos insignes, et vei ipsos principes virum hunc vere magtium ac doctissimuin ad haec usque tempore praedícasse ; multos vero , ut magistrum, fuisse secutos, atque ex eius libris plura in sua scripta derivasse. Porro haec universalis persuasio, de excellenti Salesii scientia , ex qualitate ipsa doctrinae ipsius exoritur, quae nimirum in sublimi sanctitatis culmine ita in eo supereminet, ut Doctoris Ecclesiae tota propria sit, virumque hunc iuter praecipuos magistros spousae suae a Chiisto Domino datos ; accensendum suadeat. Quamvis enim Sanctos Doctores, qui primis Ecclesiae saeculis floruerunt, antiquitas ipsa spectatos faciat, latinique aut graeci sermonis, quo libros ediderunt, in iis orna­mentum accedat, id tamen potissimuui, ac pláne necessarium (quod supra monuimus) liuic ma­gisterio est, ut in scriptis diffusa ultra communem modum doctrina coelestis appareat, quae argu-

Next

/
Thumbnails
Contents