Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1877

Index

- 232 — „jugum meum suave est et onus meum leve;" Divinum effatum S. Franciscus ea, qua pollebat caritate et copia doctrinae, in hominüm usum quodammodo deducens, perfectionis christianae semi­tam et rationem multis ac variis tractationibus ita declaravit, ut facilem illám ac perviam singulis fidelibus cuicumque vitae instituto addictis ostenderet. Quae quidem tractationes suavi stylo et caritatis dulcedine conscriptae uberrimos in tota christiana societate pietatis fructus produxere, ac praesertim Philothea et epistolae Spirituales, ac insignis et incomparabilis tractatus de amore Dei, libri nimirum qui omnium feruntnr manibus cum ingenti legentiúm profectu. Neque in mystica tantum theologia mirabilis Salesii doctrina refulget, sed etiam in explanandis apte ac dilucide non paucis obscuris Sacrae Scripturae locis. Quod ille praestitit cum in Salomonis cantico explicando, tum pro re nata passim in concionibus et sermonibus, quorum ope earn quoque laudem est adeptus, ut sacrae eloquentiae dignitatem temporum vitio collapsam ad splendorem pristinum et Sanctorum Patruin vestigia et'exempla revocaret. Quamplures autem sancti Gebennensis Antistitis Homiliae, Tractatus, Dissertationes, Epi­stolae praeclarissimam ejus testantur in dogmaticis disciplinis doctrinam, et in refutandis praeser­tim Calvinianorum erroribus invictam in Polemica arte peritiam, quod satis superque patet ex multitudine haereticorum, quos in sinum Ecclesiae catholicae suis ipse scriptis et eloquio reduxit. Profecto in selectis Conclusionibus seu Controversiarum libris, quos Sanctus Episcopus conscripsit, manifeste elucet mira rei theologicae scientia, concinna methodus, ineluctabilis argumentorum vis tum in refutandis haeresibus tum in demonstratione Catholicae veritatis, et praesertim in asserenda Eomani Pontificis auctoritate, jurisdictionis Primatu, ejusque Infallibilitate, quae ille tam scite et luculenter propugnavit, ut definitionibus ipsius Vaticanae Synodi praelusisse merito videatur. Factum proinde est ut Sacri Antistites et Eminentissimi Patres in suffragiis, in ConsÍ3to­riali Conventu pro Sancti Epüscopi Canonizatione prolatis, non solum vitae ejus sanctimoniam, sed potissimum doctrinae excellentiam multis laudibus exornarent, dicentes nimirum Franciscum Sale­sium sal vere Evangelicum ad saliendam terram et a Calviniana putredine purgandam, editum; et solem mundi qui in tenebris baeresum jacentes, veritatis splendore illuminavit, illique oraculum accomodantes „qui docuerit sic homiues, magnus vocabitur in Regno coelorum." Quiuimmo Sum­mus ipse Pontifex s. m. Alexander VII. Franciscum Salesium praedicare non dubitavit, tamquam doctrina celebrem aetatique liuic nostrae contra haereses medicamen, praesidiumque, ac Deo gratias agendas ait, „quod nóvum Ecclesiae intercessorem concesserit ad fidei catholicae incrementum, haereticorumque, et a via salutis errantium lumen et conversionem, quippe qui Sanctorum Patrum exempla imitans potissimum catholicae religionis sinceritati consuluit, qua móres informando, qua sectariorum dogmata evertendo, qua deceptas oves ad ovile reducendo." Quae quidem idein Sum­mus Pontifex de praestantissima Salesii doctrina in Consistoriali allocutione jam edixerat, mirifice confirmavit Monialibus Yisitationis Anneciensibus scribens : „Salutaris lux, qua Diei Francisci Salesii praeclara virtus et sapientia Christianum Orbem universum laté perfudit." Cujus Summi Antistitis sententiae Successor ejus Clemens IX. accedens in honorem Salesii antiphonam a Monialibus dicendam próbavit : „Replevit Sanctum Franciscum Dominus Spiritu intelligentiae, et ipse lluenta doctrinae ministramt populo Dei." Hujusmodi autem SS. Pon-

Next

/
Thumbnails
Contents