Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1877

Index

— 215 — At nunc in hac parte sermonis Nostri praetermittere non possumus, quin ad verani vim et significationem tantarum rerum, mentem Nostram conferamus. Quidnam enim tantus Fidelium ar­dor tanta alacritas et constantia, tantus eorum consensus in communis Patris acerbitatibus suble­vandis, in hac Apostolica Sede suis subsidiis iuvanda eiusque causa tuenda, in deplorandis iniuriis quae eam affligunt, et divina Clementia imploranda, in assiduis peregrinationibus suscipiendis, quidnam huiusmodi studia et non intermissae sollicitudines ostendunt, quid mundo innuunt, quid spectant, quid assequi contendunt? Haec manifeste luculenterque demonstrant atque confirmant, quod alias iam animadverti­mus, perturbationem scilicet et anxietatem in qua sunt Fideles ob communem Patrem hostili do­ininationi subditum; ac simul universalis veri solemnisque suffragii vim habent, quo coutra prae­tensa suffragia seu potius mendacia huius saeculi, Catholicus orbis universus iterum atque iterum significat, se velle, ut Supremus Pastor Dominici G-regis cum dignitate, libertate, et nemini obnoxia potestate Ecclesiae praesideat. Haec praeterea dum aperte probant vim caritatis qua membra Ecclesiae Suo Capiti adhae­rent, ac proinde etiam firmum unitatis vinculum quo membra ipsa inter se invicem comuguutur^ splendidissime simul docent, Catholicam Ecclesiam tot iniquis módis tantoque impetu oppugnatam, omnique externo auxilio destitutam, at non modo nunquam labefactatam et victam, sed contra mi­litiae suae labores constanter sustinentem, et vires suas in dies magis explicantem, radices, ut Chrysostomus ait, habere in caelis, et divina ac immortali vita vigere; pleneque confuudunt impi­orum voces, qui sanctam Christi sponsam suis defunctam temporibus, effetam viribus, ac etiam ex­tinctam dicere non verentur. Haec ipsa demum vana ac stulta eorum consilia redarguunt; qui inique inordinate per­verse, ut magni Augustini verbis utamur, volunt levare aquam super oleum, sed demergetur aqua, oleum supereminebit, ponere volunt sub tenebris lucem, fugabuntur vero tenebrae lux manebit, super caelum terram volunt collocare, pondere autem suo cadet terra in lo­cvm suum. Nos autem, Yenerabiles Fratres, considerantes vias divinae Providentiae admirabiles, quae tribulationibus solatia miscet ut non deficiaut aniini et vires, sed fiidacia coufirmentur, virtus muni­atur et erigatur, ex his incitamentum capiamus ut augeamus constantiam et alacritatem nostram in praeliis Domini praeliandis, in officiis ministerii nostri fideliter obeundis, in adversitatibus pro Dei et Ecclesiae causa impavide períerendis. Dum gravis belli atrocitas terras hoc tempore caede ac sanguine cruentat, quo Deus ab omnibus vult intelligi, quid inter homines, divinis et humanis iuri­bus eversis, iustitia et veritate oppressa, expectandum sit, producitur etiam nihilo remissior dimi­catio nostra, tanto nobiiior et sua natura praestautior, quanto ad causam et incolumitatem non Re­ligionis solutn sed civilis ipsius Societatis pertinet, et ad ea principia restauranda quae pacis et ve­rae prosperitatis fundamenta sunt. Propositum itaque certamen armis militiae nostrae viriliter cer­temus, in sémita iudiciorum suorum sustiueamus Dominum, Eum fervide et humiliter obsecrare pergamus ut imperans ventis et mari tranquillitatem reducat; ac interea nec adversa nec poten­tiam hostium timeamus; Maior est enim qui in nobis est, quam qui in mundo. Coloczae, die 2-a Julii, 1877.

Next

/
Thumbnails
Contents