Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1877

Index

— 186 — 1. Absolvendi ab haeresi, et apostasia a íide, et a schismate quoscumque, etiam ecclesi­asticos, tam saeculares, quam regulares; non tamen eos, qui ex locis fuerint, ubi sanctum officium exercetur, nisi in locis missionum, in quibus impune grassantur haereses deliquerint, nec illos qui judicialiter abjuraverint, nisi isti nati sint ubi impune grassantur haereses, et post judicialem ab­jurationem illuc reversi in haeresim fuerint relapsi, et hos in foro conscientiae tantum. 2. Tenendi, et legendi, non tamen aliis concedendi, praeterquam, ad tempus tamen, iis Sacerdotibus, quos praecipue idoneos, atque honestos esse sciat, libros prohibitos, exceptis operibus Dupuy, Yolney, M. Reghellini, Pigualt, le Brun, De Potter, Bontham, J. A. Dulaure, Fétes, et Courtisanes de la Grece, Novelle di Casti, et aliis operibus de obscoenis, et contra Religionem ex professo tractantibus. 3. Dispensandi in 3. et 4. simplici, et mixto tantüm, nedűm cum pauperibus sed etiam cum nobilibus, et divitibus in contrahendis; in contractis vero cum haereticis conversis, etiam in 2. simplici, et mixto, dummodo nullo modo attingat primum gradum, et in his casibus prolem susce­ptam declarandi legitimam. 4. Dispensandi super impedimento publicae honestatis justis ex sponsalibus proveniente. 5. Dispensandi super impedimento eriminis, neutro tamen conjugum machinante, ac resti­tuendi jus petendi debitum amissum. 6. Dispensandi in impedimento cognationis spirituális, praeterquam inter levantem, et levatum. 7. Hae vero dispensationes matrimoniales, videlicet, 3. 4. 5. et 6. non concedantur, nisi cum clausula, dummodo mulier rapta non fuerit, et si rapta fuerit, in potestate raptoris non exi­stat, et in dispensationibus hujusmodi declaretur expresse illas concedi tamquam a sedis apostoli­cae delegato, ad quem effectum etiam teüor hujusmodi facultatum inseratur, cum expressione tem­poris, ad quod fuerint concessae, alias nullae sint. 8. Dispensandi in irregularitatibus, ex delicto occulto tantum provenientibus excepta ea, quae ex homicidio voluntario contrahitur. 9. Dispensandi, et coinmutandi vota simplicia in alia pia opera, exceptis votis castitatis, et religionis. 10. Absolvendi ab omnibus censuris etiam speciali modo in Bulla Apostolicae Sedis mo­derationi diei 12. Octobris 1869. Romano Pontifici reservatis, excepta absolutione complicis in peccato turpi. 11. Delegandi simplicibus sacerdotibus potestatem benedicendi paramenta, et alia utensi­lia ad sacrificium missae necessaria, ubi non interveniat sacra unctio, et reconciliandi ecclesias pollutas aqua ab episcopo benedicta, et in casu necessitatis, etiam aqua non benedicta ab episcopo. 12. Conferendi ordines extra tempóra, et non servatis interstitiis, usque ad saceidotium inclusive. 13. Dispensandi super defectu aetatis unius anni ob operariorum penuriam, ut promoveri possint ad sacerdotium, si alias idoiiei fuerint. 14. Conűciendi olea cum quinque saltem sacerdotibus, non tamen extra diem coenae Do­mini, nisi necessitas aliud urgeat.

Next

/
Thumbnails
Contents