Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1877

Index

— 184 — mediis superstitiosis, ad omnia comburenda, seu destruenda : injuncta pro modo excessuum gravi poenitentia salutari cum frequentia Sacramentorum, et obligatione se retractandi apud personas, coram quibus haereses manifestavit, et reparandi illata scaudala. IV. Absolvendi a Censuris incursis ob violationem clausurae Regularium utriusque sexus, dummodo non fuerit cuiu intentione ad malum íinem, etiam effectu non sequuto, et dummodo casus non fuerint ad foruin externum deducti, cum congrua poenitentia salutari. Et insuper absolvendi Mulieres tantum a Censuris, et Poenis Ecclesiasticis. ob violationem ad malum finem clausurae Vi­rorum Religiosorum incursis, dummodo tamen casus occulti remaneant; injuncta gravi poenitentia salutari, cum prohibitione accedendi ad Ecclesiam, et Conventum, seu Coenobium dictorum Religi­osorum, durante occasione peccandi. Y. Absolvendi a Censuris, ob retentionem, et lectionem librorum prohibitorum incursis, injuncta congrua poenitentia salutari, nec non firma obligatione tradendi prout de jure, sive per se, sive per alium absque ulla mora, et quantum fieri poterit ante absolutionem, libros prohibitos, quos poenitens in sua potestate retineat. YI. Absolvendi a casu Sedi Apostolicae reservato ob accepta munera a Regularibus utrius­que sexus, injuncta poenitentia salutari, et quando agitur de muneribus quae valorem decem scu­torum non excedunt, imposita aliqua eleemosyna Absolventis judicio taxanda, et caute eroganda, cum primum poterit, in beneficium Religionis, cui facienda esset restitutio; dummodo tamen non constet, quod illa fuerint de bonis propriis Religionis; quatenus vero accepta munera, vei fuerint ultra valorem scutorum decem, vei constet fuisse de bonis propriis Religionis, facta prius restitu­tione, quarn si de praesenti adimplere nequeat, emissa seria promissione restituendi infra terminum Absolventis arbitrio praefiniendum, alias sub reincidentia. VII. Absolvendi a Censuris, et Poenis Ecclesiasticis eos, qui Sectis vetitis Massonicis, aut Carbonariis, aliisque similibus nomen dederunt; a\it favorem praestiterunt, ita tamen ut a respectiva socta omnino se separent, eamque abjurent, libros, mauuscripta, ac signa sectam respicientia, si quae retineant, in manus Absolventis tradant ad Ordinarium quamprimum caute transmittenda, aut saltem, si justae gravesque causae id postulent, comburenda, injuncta pro modo culparum gravi poenitentia salutari, cum frequentia sacramentalis confessionis, aliisque injunctis de jure injungen­dis : nec non absolvendi eos, qui ejusmodi Sectarum duces et magistros occultos denunciare culpa­biliter neglexerint, injuncta pariter salutari poenitentia, et firma obligatione sub reincidentia eos­dem Yobis vei aliis, ad quos spectat, prout de jure denunciandi. VIII. Absolvendi Religiosos cujuscumque Ordinis (etiam Moniales, per Confessarios tamen pro ipsis a Vobis approbatos, vei specialiter deputandos) non solum a praemissis, sed etiam a Ca­sibus, et Censuris in sua Religione reservatis, dummodo Religiosi legitimam habúerint licentiam peragendi confessionem extra proprium Ordinem. IX. Dispensandi ad petendum debitum conjugale cum transgressore voti castitatis, qui matrimonium cum dicto voto contraxerit, hujusmodi poeuitentem monendo, ipsum ad idem votum servandum teneri, tam extra licitum matrimonii usum, quam si marito, vei uxori respective supervixerit.

Next

/
Thumbnails
Contents