Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1877

Index

— 172 — tfr. 137. Dispensatio­nes matrimo­niales ope te­legraphi non­nisi in casu neeessitatis petantur. Sa Nr. 136. Relatio de Circularibus litteris. Nr. 272. Concursus pro parochia Vajszka. ^aepius evenit, ut pro dispensationibus matriinonialibus obtineudis ad me ope telegraphi re­curratur. Quum autem hic recurrendi modus uberiorem et accuratam circumstantiarum, quae pro elargienda dispensatione motivorum instar servire debent, expositionem passim impediat, omnibus animarum curatoribus intiiao : 1) Nonnisi in urgentibus neeessitatis casibus vi<1. telegraphi pro dispensatione recurrere licere. 2) Tum vero subversantes circumstantias et motiva in longiori pro re nata telegrammate uberius exponere opportere. 3) In^uolibet tali casu suppletorie recursus in seriptum redactus et legali stigmate pro­visus semper exhibendus veniet. 4) Quia vero peculiares telegraphici recursus expensae in nullius peculiorum nostrorum onus cadere possunt, sponsi, in quorum commodum ille fit, omnes ejus sumtus ferant, proin taxam quoque pro responso telegraphico debitam mox dum recursus formatur officio telegraphico pendere obligentur. Coloczae, die 21-a Januarii, 1877. Ad -dcurate scire cupiens, num omnes circulares litterae inde ab anno 1858. usque finem anni 1876. per Ordinariatum Archiepiscopalem typis impressae et dimissae in singula parochia ad­sint et debite compactae serventur? — cunctis DD. Archi-Dioecesis meae Curatis officiose com­mitto, ut mihi ad duas has quaestiones distinctim affirmative vei negatíve sine mora immediate referant, in casum negatívum expresse recensentes numeros omnes qui desiderantur. Coloczae, die 16-a Januarii, 1877. Pro complendo parocLiali beneficio Vajszka per translationem Andreae Ribovicz vacante con­cursum usque diem 5-am Április a. curr. duraturum cum eo indico, ut illud juri patronatus In­clytae familiae Gromon obnoxium obtinere cupientes et synodali examine probati recursum suum praelaudato patronatui inseriptum Ordinariatui exhibeant. Budapestini, die 23-a Februarii, 1877. LUDOVICUS m. p. Archi-Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents